FREDEGARII SCHOLASTICI CHRONICUM CUM SUIS CONTINUATORIBUS,
SIVE APPENDIX AD SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS
HISTORIAM FRANCORUM.
(Monum. Germ. Script. r. Meroving. II, 127)
Prologus.
Cum aliquid unius verbi proprietate non habeo quod proferam, nisi praestitum
ab Altissimo fuerit, et dum quaero implere sententiam, longo ambitu vix
brevis viae spatium consummo, vernaculum linguae hujus verbi interpretator
absurde resonat; si ob necessitatem aliquid in ordine sermonum mutavero,
ab interpretis videor officio recessisse. Itaque beati Hieronymi, Ydacii,
et cujusdam Sapientis, seu et Isidori, imoque et Gregorii chronicas a mundi
origine diligentissime percurrens, usque decedente regno Guntramni, his
quinque chronicis hujus libelli, nec plurima praetermissa singillatim congruentia
stylo inserui, quod [Al., quae] illi solertissime absque reprehensione
condiderunt. Cum haec ita se habeant, necessarium duxi veritatem diligentius
insequi, et ob id in prioribus his chronicis, quasi quodam futuro opere,
omnium mihi regna et tempora praenotavi. In praesenti autem stylo ea tempora
ponens, et singularum gentium curiosissimo ordine quae gesserunt coaptavi;
quod prudentissimi viri, quos supra memini, hisce chronicis (verbum
hoc est nomen Graecum, quod Latine interpretatur, gesta temporum) severissime
dictantes condiderunt, velut purissimus fons largiter fluente manantes.
Optaveram et ego ut mihi succumberet talis dicendi facundia, ut vel paululum
esset ad instar. Sed carius hauritur, ubi non est certa perennitas aquae.
Mundus jam senescit, ideoque prudentiae acumen in nobis tepescit, nec quisquam
potest hujus temporis, nec praesumit oratoribus praecedentibus [Al., prudentibus]
esse consimilis. Ego tamen, ut rusticitas et extremitas sensus mei valuit,
studiosissime de hisdem libris, brevitate quantum plus potui, aptare praesumpsi.
Ne quisquam legens hic quidquam dubitet uniuscujusque libri nomen redeat,
ad auctorem, cuncta reperiet subsistere veritate. Transacto namque Gregorii
libri volumine, temporum gesta, quae undecunque scripta potui reperire,
et quae mihi postea fuerunt cognita, acta regum, et bella gentium quae
gesserunt, legendo simul et audiendo, aut etiam videndo, cuncta quae certificatus
cognovi, in hujus libelli volumine scribere non silui, sed curiosissime,
quantum potui, omnia inseri studui, de eodem incipiens tempore scribendum,
quo Gregorii finis, gestaque cessavit et tacuit, cum Chilperici vitam finisse
scripsit.
INCIPIUNT CAPITULA.
I. De bonitate Guntchramni et ecclesia sancti Marcelli.
II. De Gundoaldo, quod contra Guntchramnum factione Mummoli regnum
arripere voluit.
III. Qualiter Guntchramnus Chlotharium in regno sublimavit.
IV. De interfectione Mummoli.
V. De exercitu Guntchramni in Spaniam aggresso.
VI. De inundatione aquarum, patriciato Siagrii, signo in coelo, morte
Leupildi, et Richario sublimato in regno.
VII. De pace inter Guntchramnum et Childebertum firmata.
VIII. De ducibus jussu Childeberti interfectis.
IX. De uxore Aunulfi regis Persarum, nomine Caessara.
X. De exercitu Guntchramni in Spaniam aggresso.
XI. De tunica Domini inventa.
XII. De Beppelino et Ebrehario ducibus.
XIII. De Agone sublimato in regno Italiae super Langobardis, et de
defectione solis.
XIV. De obitu Guntchramni.
XV. De regno Childeberti in Burgundia.
XVI. De obitu Childeberti.
XVII. De Fredegunde, quod Parisius invasit, et pugnavit contra Theudebertum.
XVIII. De morte Quintrionis.
XIX. De Brunichilde, qualiter de Auster ejecta est.
XX. De pugna quam Theudebertus et Theudericus contra Chlotharium fecerunt,
ipsumque vicerunt.
XXI. De filio Theuderici nato, et de Agilane patricio interfecto.
XXII. De corpore sancti Victoris invento.
XXIII. De Foca qualiter Mauricium imperatorem interfecit, et imperium
assumpsit.
XXIV. De exsilio sancti Desiderii episcopi.
XXV. De Bertoaldo majore domus.
XXVI. De victoria Theuderici contra Chlotharium.
XXVII. De Prothadio majore domus ejusque interitu.
XXVIII. De bonitate Claudii majoris domus.
XXIX. De interitu Vulti patricii.
XXX. De Ermenberga, quae de Spania ad Theudericum venit.
XXXI. De legatis Berterici ad reges transmissis.
XXXII. De martyrio sancti Desiderii.
XXXIII. Quod Sisebodus rex in Spania sublimatur.
XXXIV. De Agone rege et ejus regina Theudelinda.
XXXV. De Brunichilde et Belichilde reginis.
XXXVI. De vita sancti Columbani.
XXXVII. De injuria Theuderici regis, quam habuit apud Alsatios.
XXXVIII. De pugna Theuderici et Theudeberti, et Auster recepto.
XXXIX. De obitu Theuderici.
XL. De Chlothario, quomodo in Auster ingredi coepit.
XLI. De consilio inito super perditione filii Theuderici.
XLII. De eo quod Chlotharius regnum Burgundiae et Auster recepit, et
filios Theuderici occidit.
XLIII. De internecione Herponis ducis.
XLIV. De Leudemondo episcopo, et Berethrude regina.
XLV. De tributis Langobardorum cassatis.
XLVI. De morte Berethrudis reginae.
XLVII. De initio regni Dagoberti.
XLVIII. De initio regni Samonis in Winidis.
XLIX. De Adaloaldo rege Langobardorum.
L. De Charoaldo sublimato in regno super Langobardos.
LI. De Gundeberga regina, ejusque injuria et exsilio.
LII. De interitu Chrodoaldi.
LIII. De Dagoberto, quod reginam accepit, et ejus regnum augetur.
LIV. De interitu Warnacharii majoris domus, et interitu Godini filii
sui.
LV. De intentione inter Charibertum et Aeginanem.
LVI. De obitu Chlotharii, et quomodo regnum ejus Dagobertus assumpsit.
LVII. De regno Chariberti filii Chlotharii.
LVIII. De introitu Dagoberti in Burgundia, et bonitate ejus.
LIX. De nativitate Sigiberti filii Dagoberti.
LX. De mutatione Dagoberti, et suasione malitiae Neustrasiorum.
LXI. De bonitate et continentia Pippini.
LXII. De Chariberto rege, cum Sigibertum nepotem suum excepit.
LXIII. De imperio Heraclii.
LXIV. De victoria Heraclii super Persas.
LXV. De pulchritudine et utilitate Heraclii.
LXVI. De initio infestationis Saracenorum contra imperium.
LXVII. De obitu Chariberti et filii sui; et quod regnum ejus Dagobertus
accepit.
LXVIII. De scandalo et strage Francorum cum Winidis.
LXIX. De Charoaldo rege Langobardorum, quod Tasonem occidit, et ipse
rex moritur.
LXX. De Chrotario rege Langobardorum sublimato.
LXXI. De Aubedone ad Chrotarium in Italiam in legatione misso.
LXXII. De Hunis in Bajoaria occisis.
LXXIII. De Sisenando per solatium Dagoberti erecto in regnum Spaniae.
LXXIV. De eo quod Dagobertus Magontiacum cum exercitu contra Winidos
ambulando accessit.
LXXV. De regno Sigiberti in Auster.
LXXVI. De nativitate Chlodovei, et pactione de regno cum Austrasiis.
LXXVII. De Radulfo duce rebelle.
LXXVIII. De exercitu jussu Dagoberti de Burgundia in Wasconiam misso.
LXXIX. De obitu Dagoberti, et initio regni Chlodovei.
LXXX. De Aegane majore domus, et bonitate ejus.
LXXXI. De imperio Constantis, et vastatione Saracenorum.
LXXXII. Qualiter degradatus est Tolga rex Spaniae, et Chindas inde
sublimatus.
LXXXIII. De morte Aeganis, et interfectione Aginulfi comitis.
LXXXIV. De Erchenoaldo majore domus.
LXXXV. De Austrasiis, quomodo thesaurum Sigiberto debitum receperunt.
LXXXVI. De Grimoaldo, et Ottone filio Beronis.
LXXXVII. De pugna Sigiberti cum Radulfo in Thoringia.
LXXXVIII. De interitu Ottonis.
LXXXIX. De Flaocado, qualiter major domus efficitur.
XC. De Willibadi interitu, et Flaocadi obitu.
CHRONICI FREDEGARII CONTINUATIO.
PARS PRIMA.
XCI. De Baldichilde regina Chlodovei, et ejus filiis, Chlothario, Childerico,
et Theodorico, et de obitu Chlodovei.
XCII. Quod Chlotharius ejus filius elevatur in regno, et de Ebroino
majore domus.
XCIII. De obitu Chlotharii, et quod Theodoricus frater successit in
regno, et Childebertus in Austria regnum accepit.
XCIV. Quod Theodoricum a regno dejiciunt, et crines tondunt, et Ebroinum
in Luxovium monasterium dirigunt, et Childericum in cuncto regno suscipiunt.
XCV. De obitu Childerici et Bilichilde regina, et quod Leudesius filius
Erchenoaldi major domus efficitur.
XCVI. Quod Ebroinus a Luxovio exiens Leudesium interfecit, et sanctum
Leudegarium gladio perimi jussit.
CHRONICI FREDEGARII CONTINUATIO.
PARS SECUNDA.
XCVII. Quod Martinus dux et Pippinus filius Ansegisili contra Ebroinum
ad Locoficum pugnam inierunt.
XCVIII. De obitu Ebroini, et quod Franci Waradonem majorem domus efficiunt,
et Ghislemarus filius ejus ipsum supplantavit.
XCIX. De obitu sancti Audoini, et obitu Waradonis; et qualiter Bertharius
major domus efficitur. C. Qualiter Pippinus cum Austrasiis in oppido Virmandensi,
cui nomen Textricium, contra Theudericum et Bertharium dimicavit.
CI. De obitu Theuderici, et de Chlodoveo filio ejus elevato in regno;
et quod, eo mortuo, Childebertus frater ejus resedit in regno, et de Grimoaldo
filio Pippini majore domus, et bonitate ejus.
CII. Quod Pippinus contra Radbodum pugnavit et vicit.
CIII. Quod Pippinus Halpaidam duxit uxorem, et habuit ex ea filium
nomine Carolum.
CIV. De obitu Childeberti et Grimoaldi; et quod Dagobertus filius Childeberti
successit in regnum, et de obitu Pippini, et Theudoaldo majore domus; et
de pugna in Cotia contra Theudoaldum.
CV. De Raganfrido majore domus; et qualiter Carolus de custodia Plicthrudis,
auxilio Dei, liberatus est.
CVI. De obitu Dagoberti regis, et quod Chilpericus successit in regno;
et qualiter dux Carolus contra Raganfridum pugnavit, et victor exstitit.
CVII. Qualiter Carolus dux Chlotharium sublimavit in regno, quo mortuo
Chilpericum, qui fuga lapsus apud Raganfridum fuerat, ab Eudone duce Aquitaniae
recepit, et eo mortuo Theudericum regem statuit.
CVIII. Qualiter Carolus cum [Id est, contra] Saxonibus, Bajoariis,
et cum Eudone duce adversus Abdirama regem Sarracenorum pugnavit et vicit.
CIX. Qualiter Burgundiam ipse dux subjugavit, et Saracenos, qui in
Avennione erant prostravit; quomodo Narbonam venit, et Saracenos cum rege
eorum in ore gladii interfecit, et cum Fresonibus ultra mare pugnavit.
CHRONICI FREDEGARII CONTINUATIO.
PARS TERTIA.
Variae Caroli expeditiones.
CX. De legatione papae Gregorii urbis Romae cum clavibus sancti Petri
ad Carolum, et divisione regni inter filios suos, seu de obitu ipsius.
CXI. Chiltrudis nuptiae, bellum contra Wascones, tum adversus Alamannos.
CXII. Bellum in Bajoarios.
CXIII. Bellum adversus Saxones, tum in Suevos.
CXIV. Wasconum cothurnus repressus.
CXV. Alamanni a Carlomanno superati.
CXVI. Carlomannus monasticam vitam amplectitur.
CXVII. Saxones, tum Bajoarii a Pippino superati. Pippinus in regem
sublimatur.
CHRONICI FREDEGARII
CONTINUATIO. PARS QUARTA.
CXVIII. Saxones debellati. Griphonis interitus.
CXIX. Stephanus in Gallias advenit, a rege suscipitur.
CXX. Expeditio adversus Langobardos, qui a Pippino superantur.
CXXI. Altera in Langobardos expeditio.
CXXII. Aistulfi Langobardorum regis interitus.
CXXIII. Pippinus et Constantinus imp. amicitias jungunt, tum violantur.
CXXIV. Expeditio adversus Waifarium Aquitaniae ducem.
CXXV. Altera in Waifarium expeditio.
CXXVI. Urbs Biturigum a Pippino expugnatur.
CXXVII. Bellum inter Pippinum et Waifarium continuatum.
CXXVIII. Franci Wascones fugant.
CXXIX. Waifarius Aquitaniae urbes muris nudat, quos refici curat Pippinus.
CXXX. Waifarius iterum atque iterum victus pacem obtinere nequit.
CXXXI. Pippinus Aquitaniam devastat.
CXXXII. Pippinus in Aquitania Waifarium insequitur.
CXXXIII. Remistanus ad Waifarii partes transit.
CXXXIV. Remistanus captus morte punitur. Legatio Saracenorum ad Pippinum.
CXXXV. Waifario interfecto, Aquitania Pippino subjicitur.
CXXXVI. Pippinus morbo vexatus regnum inter filios dividit, et moritur.
CXXXVII. Carolus et Carlomannus reges inaugurantur.
Chronicum.
ANNO DLXXXIII. I. Guntchramnus rex Francorum cum jam annos [Al., anno]
23 Burgundiae regnum, bonitate plenus, feliciter regeret, cum sacerdotibus
utique sacerdotis ad instar se ostendebat, et cum leudis erat aptissimus,
eleemosynam pauperibus large tribuens, tantae prosperitatis regnum tenuit,
ut omnes etiam vicinae gentes amplissimas de ipso laudes canerent.
AN. DLXXXIV. Anno 24 regni sui divino amore ecclesiam beati Marcelli,
ubi ipse pretiosus requiescit in corpore, suburbano Cabillonensi, sed quidem
tamen Sequanum est territorium, mirifice et solerter aedificari jussit,
ibique monachis congregatis monasterium condidit, ipsamque ecclesiam rebus
plurimis ditavit. Synodum quadraginta episcoporum fieri praecepit, et ad
instar institutionis monasterii sanctorum Agaunensium, quod temporibus
Sigismundi regis ab Avito et caeteris episcopis, ipso principe jubente,
fuerat confirmatum , hujus synodi conjunctione monasterii sancti Marcelli
Guntchramnus institutionem formandum curavit.
II. Hoc anno Gundoaldus cum solatio Mummoli et Desiderii mense Novembri
partem regni Guntchramni praesumpsit invadere, et civitates evertere. Guntchramnus
Leudegiselum comitem stabuli, et Aegilanem patricium cum exercitu contra
ipsos direxit. Gundoaldus terga vertens, Conbanem civitatem latebras dedit,
et inde de rupe a Bosone duce praecipitatus interiit.
III. Cumque Guntchramno perlatum fuisset, eo quod frater suus Chilpericus
esset interfectus, festinans perrexit Parisius, ibique Fredegundem cum
filio Chilperici Chlothario ad se venire praecepit; quem in Rioilo villa
baptizari jubet, et eum de sancto lavacro excipiens in regnum patris firmavit.
AN. DLXXXV. IV. Anno 25 regni Guntchramni Mummolus Senuvia jussu Guntchramni
interficitur: uxorem ejus Sidoniam una cum omnibus thesauris ejus Domnolus
domesticus et Wandalmarus camerarius Guntchramno praesentant.
AN. DLXXXVI. V. Anno 26 regni sui exercitus Guntchramni Spanias ingreditur,
sed loci infirmitate gravatus, protinus ad propria revertitur.
AN. DLXXXVII. Anno 27 ejusdem regni Leudisclus a Guntchramno patricius
partibus Provinciae ordinatur. Filius Childeberti regis Theodobertus natus
fuisse nuntiatur.
VI. Eo anno nimia inundatio fluminum in Burgundia fuit, ut eorum terminos
nimium transcenderent. Ipsoque anno Syagrius comes Constantinopolim jussu
Guntchramni in legatione pergit, ibique fraude patricius ordinatur. Coepta
quidem est, sed ad perfectionem haec fraus non peraccessit. Eo anno signum
apparuit in coelo: globus igneus decidens in terram cum scintillis et rugitu;
ipsoque anno Levildus rex Spaniae moritur, et regnum obtinuit Richaridus
filius ejus.
AN. DLXXXVIII. Anno 28 regni domni Guntchramni alius filius Childeberti,
nomine Theudericus, natus nuntiatur.
VII. Guntchramnus se cum Childeberto, pacem firmans Andelao, conjunxit.
Inibi mater, et soror, et conjux Childeberti regis pariterque fuerunt;
ibique speciali convenientia inter domnum Guntchramnum et Childebertum
fuit conventum, ut regnum Guntchramni post ejus discessum Childebertus
assumeret.
VIII. Ipsoque tempore Rauchingus, et Boso Guntchramnus, Ursio, et Bertefridus
optimates Childeberti regis, eo quod eum tractaverint interficere, ipso
rege ordinante interfecti sunt. Sed et Leudefridus Alamannorum dux in offensam
antedicti regis incidit, etiam et latebram dedit. Ordinatus est loco ipsius
Uncilenus dux. Eo anno Richaridus rex Gotthorum divino amplectens Christianam
religionem amore, prius ipse baptizatur. Post haec omnes Gotthos, qui tum
Arianam sectam tenebant, Toletum adunare praecepit, et omnes libros Arianos
praecepit ut sibi praesententur: quos in una domo collocatos incendio concremare
jussit, et ad Christianam legem baptizare omnes Gotthos fecit.
IX. Eo anno uxor Anaulfi imperatoris Persarum, nomine Caesara, virum
relinquens, cum quatuor pueris, totidemque puellis ad beatum Johannem episcopum
Constantinopolim veniens, se unam esse de populo dixit, et baptismi gratiam
ab antedicto beato Johanne expetiit. Cumque ab ipso Pontifice fuisset baptizata,
Augusta Mauricii imperatoris eam de sancto suscepit lavacro; quam cum vir
suus imperator Persarum per legationes saepius repeteret, et Mauricius
imperator uxorem ipsius esse nesciret, tunc Augusta videns eam pulcherrimam,
suspicatur ne ipsa esset quam legati quaerebant, dicensque eis: Mulier
quaedam de Persis huc venit, dixitque se unam esse de populo; videte eam,
forsitan ipsa est quam quaeritis. Quam legati videntes, proni in terram
adoraverunt, dicentes ipsam esse eorum dominam, quam quaerebant. Dicit
ad eam Augusta: Redde illis responsum. Tunc illa respondit: Ego cum istis
non loquor, vita illorum ad instar canum est; si conversi, Christiani,
sicut et ego sum, efficiuntur, tunc eis respondebo. Legati vero animo libenti
baptismi gratiam accipiunt. Postea dicit ad eos Caesara: Si vir meus voluerit
Christianus fieri, et baptismi gratiam accipere, libenter ad eum revertar.
Nam penitus aliter ad ipsum non repedabo. Legati id imperatori Persarum
nuntiantes, statim ille legationem ad Mauricium imperatorem misit, ut sanctus
Johannes veniret Antiochiam, ipso tradente baptismum vellet accipere. Tunc
Mauricius imperator infinitissimum apparatum Antiochiae fieri jussit: ibi
imperator Persarum cum sexaginta millibus Persarum baptizatus est, et per
duas hebdomadas a Johanne et reliquis episcopis Persae ad plenitudinem
supra scripu numeri baptizantur. Imperatorem illum Gregorius Antiochiae
episcopus suscepit de lavacro. Anaulfus imperator a Mauricio imperatore
petens ut sibi episcopos cum clero sufficiente daret, quos in Persia stabiliret,
ut universi Persidae baptismi gratiam adhiberent. Quod Mauricius libenti
animo praestitit, summaque celeritate omnes Persidae ad Christi cultum
baptizantur.
AN. DLXXXIX. X. Anno 29 Guntchramni exercitus in Spaniam ejusdem jussu
dirigitur; sed negligentia Bosonis, qui caput exercitus fuit, graviter
a Gotthis exercitus ille trucidatur.
AN. DXC. XI. Anno 30 regni suprascripti principis, tunica Domini nostri
Jesu Christi, quae eidem in passione sublata est, et a militibus qui eum
custodiebant, est sortita, de qua David propheta dicit: Et super vestimenta
mea posuerunt sortem (Joan. XIX, 24; Ps. XXI, 19) , inventa est prodente
Simone filio Jacob, qui per duas hebdomadas multis cruciatibus affectus,
tandem profitetur ipsam tunicam in civitate Zafad procul a Hierosolyma
in arca marmorea positam esse. Quam Gregorius Antiochenus et Ihomas Hierosolymorum,
et Johannes Constantinopolitanus episcopi cum aliis multis episcopis, triduanum
facientes jejunium, exinde condigne cum arca marmorea, levi effecta, quasi
ex ligno fuisset, ordine pedestri Hierosolymam cum devotione sanctissima
perduxerunt, eamque in loco ubi crux Domini adoratur cum triumpho posuerunt.
Eo anno luna obscurata est. Eo anno inter Francos et Britannos super fluvium
Vicinonia bellum est ortum.
XII. Beppelenus dux Francorum factione Hebracharii, itemque ducis, a
Britannis interficitur. Unde post Hebracharius ad summam paupertatem de
rebus suis spoliatus pervenit.
AN. DXCI. XIII. Anno 31 regni Guntchramni Theudefredus dux Ultra Juranus
moritur, cui successit Wandalmarus in honore ducatus. Ipsoque anno Ago
dux in Italia super Langobardos in regno sublimatur.
AN. DXCII. Anno 32 regni Guntchramni, ita a mane usque ad mediam diem
sol minoratus est, ut tertia pars ex ipso vix appareret.
AN. DXCIII. XIV. Anno 33 regni Guntchramni. Eo anno V, Kalendas Aprilis,
ipse rex moritur , sepultus est in ecclesia sancti Marcelli, in monasterio
quod ipse construxerat. Regnum ejusdem Childebertus assumpsit. Eodem anno
Quintrio dux Campanensis cum exercitu in regnum Chlotharii ingreditur.
Chlotharius cum suis obviam pergens hostiliter Quintrionem in fugam vertit,
sed utrinque exercitus nimium trucidatus est.
AN. DXCIV. XV. Anno 2 cum Childebertus regnum accepisset Burgundiae,
exercitus Francorum et Britannorum invicem praeliantes, uterque nimium
gladio trucidantur.
AN. DXCV. Anno 3 Childeberto in Burgundia regnante, multa signa in coelo
ostensa sunt, apparuit stella cometes. Eo anno exercitus Childeberti cum
Warnis , qui rebellare conati fuerant, fortiter dimicavit, et ita Warni
trucidati victi sunt, ut parum ex eis remansisset.
AN. DXCVI. XVI. Anno 4 postquam Childebertus regnum acceperat Guntchramni,
defunctus est , regnumque ejus filii sui Theudebertus et Theudericus accipiunt.
Theudebertus sortitus est Auster, sedem habens Mettensem, Theudericus accepit
regnum Guntchramni in Burgundia, sedem habens Aurelianis.
XVII. Eo anno Fredegundis cum filio Chlothario rege Parisius vel reliquas
civitates ritu barbaro occupavit, et contra filios Childeberti regis Theudebertum
et Theudericum movit exercitum loco nominato Latofao . Castra uterque ex
adverso ponentes, Chlotharius cum suis super Theudebertum et Theudericum
irruens, eorum exercitum graviter trucidavit.
AN. DXCVII. Anno 2 regni Theuderici Fredegundis moritur .
AN. DXCVIII. XVIII. Anno 3 regni Theudeberti, Wintrio dux, instigante
Brunichilde, interficitur.
AN. DXCIX. Anno 4 regni Theuderici, Quolenus [Al. Colenus] , genere
Francus, patricius ordinatur. Eo anno clades glandolaria Massiliam et reliquas
Provinciae civitates graviter vastavit. Eo anno aqua calidissima in lacu
Dunensi, quem Arula flumen influit, sic valide ebullivit, ut multitudinem
piscium coxisset. Eo anno Warnacharius major domus Theuderici transit,
qui omnem facultatem suam in alimoniis pauperum distribuit.
XIX. Eo anno Brunichildis ab Austrasiis ejecta est, et in Arciacensi
Campania a quodam homine paupere singula reperitur. Secundum ejus petitionem
ipsam ad Theudericum perducit. Theudericus aviam suam Brunichildem libenter
recipiens, gloriose honorat. Hujus vicissitudine meriti episcopatum Antissiodorensem,
faciente Brunichilde, assumpsit.
AN. DC. XX. Anno 5 regni Theuderici, iterum signa quae anno superiore
visa fuerant, globi ignei per coelum currentes, et ad instar multitudinis
hastarum ignearum ad occidentem apparuerunt. Ipsoque anno Theudebertus
et Theudericus reges contra Chlotharium regem movent exercitum, et super
fluvium Aroannam , nec procul a Doromello vico, praelium confligentes junxerunt.
Ibique exercitus Chlotharii gravissime trucidatus est. Ipsoque cum his
qui remanserunt in fugam verso, pagos et civitates ripae Sigonae, qui se
ad Chlotharium tradiderant, depopulantur et vastant. Civitates ruptae,
nimis pluritas captivorum ab exercitu Theuderici et Theudeberti exinde
ducitur. Chlotharius oppressus, vellet nollet, per pactionis vinculum firmavit,
ut inter Sigonam et Ligerem usque mare Oceanum et Britannorum limitem pars
Theuderici haberet; et per Sigonam et Isaram Ducatum integrum Dentelini
usque Oceanum mare Theudebertus reciperet. Duodecim tantum pagi inter Isaram
et Sigonam et mare littoris Oceani Chlothario remanserunt
AN. DCI. Anno 6 regni Theuderici Cautinus dux Theudeberti interficitur
AN. DCII. XXI. Anno 7 regni Theuderici de concubina filius nascitur,
nomine Sigibertus; et Aegila patricius, nullis culpis exstantibus, instigante
Brunichilde, ligatus interficitur, nisi tantum cupiditatis instinctu, ut
facultates ejus fiscus assumeret. Eo anno Theudebertus et Theudericus exercitum
contra Wascones dirigunt, ipsosque, Deo auxiliante, dejectos suae dominationi
redigunt, et tributarios faciunt. Ducem super ipsos, nomine Genialem ,
instituunt, qui eos feliciter dominavit.
XXII. Eo anno corpus sancti Victoris qui Salodoro cum sancto Urso passus
fuerat, a beato Aeconio pontifice Mauriennense invenitur. Quadam nocte
in sua civitate ei revelatur per somnium, ut surgens protinus iret ad ecclesiam,
quam Sedeleuba regina in suburbano Genavensi construxerat, in medio ecclesiae
designato loco, ubi sanctum corpus adesset. Cumque Genavam festinus perrexisset,
cum beatis Rusticio et Patricio episcopis, triduanum jejunium facientes,
lumen per noctem, ubi illud gloriosum et splendidum corpus erat, apparuit,
quod cum silentio hi tres pontifices cum lacrymis et orationibus elevato
lapide in arca argentea invenerunt sepultum, cujus faciem rubentem quasi
vivi repererunt. Ibique princeps Theudericus praesens aderat, multisque
rebus hujus ecclesiae tribuens, maximam partem facultatis Warnacharii ibidem
confirmavit. Ad sepulcrum illud sanctum mirae virtutes ex ipsa die, qua
repertum est, praestante Domino, integra assiduitate ostenduntur. Eo anno
Aetherius episcopus Lugdunensis obiit: ordinatur loco ipsius Secundinus
episcopus
XXIII. Eo anno Focas dux et patricius reipublicae, victor a Persis rediens,
Mauricium imperatorem interfecit, et loco ipsius imperium assumpsit
AN. DCIII. XXIV. Anno 8 regni Theuderici de concubina nascitur ei filius,
nomine Childebertus, et synodus Cabillono colligitur. Desiderium Viennensem
episcopum dejiciunt, et instigante Aridio, Lugdunensi episcopo, et Brunichilde,
subrogatus est loco ipsius sacerdotali officio Domnolus; Desiderius vero
in insulam quamdam exsilio retruditur. Eo anno sol obscuratus est. Eo quoque
tempore Berthoaldus, genere Francus, major domus palatii erat Theuderici,
moribus mensuratus, sapiens, et cautus in praelio fortis, fidem cum omnibus
servans.
AN. DCIV. Anno 9 regni Theuderici nascitur ei filius de concubina, nomine
Corbus. Cum jam Protadius genere Romanus vehementer ab omnibus in palatio
veneraretur, et Brunichildis stupri gratia eum vellet honoribus exaltare;
defuncto Wandalmaro duce, in pago Ultra-Jurano et Scotingorum Protadius
patricius ordinatur instigatione Brunichildis. Ut Bertoaldus potius interiret,
eum in ripam Sigonam usque Oceanum mare per pagos et civitates fiscum inquirendum
dirigunt.
XXV. Bertoaldus a Theuderico [Al., ad Theudericum] directus, cum trecentis
tantum viris illis partibus properavit; cumque ad Arelao villam venisset,
et venationem inibi exerceret, haec comperiens Chlotharius, filium suum
Meroveum et Landericum majorem domus cum exercitu ad Bertoaldum premendum
direxit; et maximam partem inter Sigonam et Ligerem pagos et civitates
de regno Theuderici praesumpsit contra pactum pervadere. Bertoaldus haec
audiens, cum sustinere non praevaleret, terga vertens, Aurelianis ingreditur,
ibique a viro beatissimo Austrino episcopo suscipitur. Landericus cum exercitu
Aurelianis circumdans vocabat Bertoaldum, ut exiret ad praelium. Bertoaldus
de muro respondens: Nos duo singulare certamen, si me exspectare deliberas,
reliqua multitudine procul suspensa, jungamus ad praelium. A Domino judicemur.
Sed haec Landericus facere distulit. Addens Bertoaldus dixit: Dum facere
non audes, proximo tempore, domini nostri pro iis quae facitis jungent
ad praelium. Induamur uterque, ego et tu, vestibus vermiclis , praecedamus
caeteros ubi congressus erit certaminis; ibique, et mea et tua apparebit
utilitas, promittentes ante Deum ab invicem promissionis hujus veritatem
subsistere.
XXVI. Cumque hoc in die festi sancti Martini antistitis actum fuisset,
Theudericusque haec comperisset, quod a Chlothario pars regni sui contra
pactum fuerat pervasa, nativitate Domini protinus cum exercitu Stampas
per fluvium Loa pervenit, ibique obviam Meroveus filius Chlotharii regis,
cum Landerico et magno exercitu venit. Cum esset arctus pervius ille, ubi
Loa fluvius transmeatur, vix tertia pars exercitus Theuderici transierat,
initum est praelium; ibique Bertoaldus secundum placitum aggreditur, vocitans
Landericum. Sed Landericus non est ausus, ut promiserat, tantam hujus certaminis
congressionem adire. Ibique Bertoaldus cum nimis caeteros praecessisset,
ab exercitu Chlotharii cum suis interficitur: nec vellens exinde evadere,
dum senserat se de sui gradus honore a Protadio degradandum. Ibique Meroveus
filius Chlotharii capitur, Landericus in fugam versus est, nimia multitudo
exercitus Chlotharii in eo praelio gladio trucidata est. Theudericus victor
Parisius ingreditur, Theudebertus pacem cum Chlothario Compendio villa
inivit; et uterque exercitus eorum illaesus rediit ad propria.
AN. DCV. XXVII. Anno 10 regni Theuderici Protadius, instigante Brunichilde,
Theuderico jubente, major domus substituitur. Qui cum esset nimium argutissimus,
et strenuus in cunctis, sed saeva illi fuit contra personas iniquitas,
fisco nimium tribuens , de rebus personarum ingeniose fiscum vellens implere,
et seipsum ditare. Quoscunque genere nobiles reperiret, totos humiliare
conabatur, ut nullus reperiretur qui gradum quem arripuerat potuisset assumere.
His et aliis nimia sagacitate vexatis, maxime cunctos in regno Burgundiae
fecit sibi inimicos. Cum Brunichildis nepotem suum Theudericum integra
assiduitate moneret, ut contra Theudebertum moveret exercitum, dicens:
Quasi Theudebertus non esset filius Childeberti, nisi cujusdam hortulani,
et Protadius ipsi quoque consilio assistens, tandem jussu Theuderici movetur
exercitus. Quod cum loco, nomine Caraciaco , Theudericus cum exercitu castra
metasset, hortabatur a leudibus suis, ut cum Theudeberto pacem iniret.
Protadius singulus hortabatur, ut praelium committeretur. Theudebertus
nec procul cum exercitu exinde residebat. Tunc omnis exercitus Theuderici
inventa occasione supra Protadium irruunt, dicentes melius esse unum hominem
moriturum , quam totum exercitum in periculum mitti. Protadius in tentorio
Theuderici regis cum Petro archiatro ad tabulam ludens sedebat, quem undique
cum jam exercitus circumdasset, et Theudericum leudes sui tenebant, ne
illuc graderetur, misit Uncilenum, ut suae jussionis verbum nuntiaret exercitui,
ut se de insidiis Protadii removerent. Uncilenus protinus ad exercitum
nuntians, dixit: Sic jubet domnus Theudericus, ut interficiatur Protadius.
Irruentes super eum, tentorium regis gladio undique incidentes, Protadium
interficiunt. Theudericus confusustet coactus cum fratre Theudeberto pacem
inivit, et illaesus uterque exercitus revertitur ad proprias sedes post
decessum [Al., caedem] Protadii.
AN. DCVI. XXVIII. Anno 11 regni Theuderici subrogatur major domus Claudius,
genere Romanus , homo prudens, jucundus in fabulis, strenuus in cunctis,
patientiae deditus, plenitudine consilii abundans, litterarum studiis eruditus,
fide plenus, amicitiam cum omnibus sectans. Priorum exempla metuens, lenem
se et patientem hujus gradus ascensus [Al., ascensu] ostendit. Sed hoc
tantum impedimentum habebat, quod sagina esset corporis aggravatus.
AN. DCVII. Anno 12 regni Theuderici Uncilenus, qui ad mortem Protadii
insidiose fuerat locutus, instigante Brunichilde, pede truncato, de rebus
exspoliatus ad debilitatem perductus est.
XXIX. Vulfus patricius, idemque, Brunichilde instigante consilio, qui
in mortem Protadii consenserat, Fauriniaco villa, jubente Theuderico occiditur;
et in patriciatum ejus Richomeris, Romanus genere, subrogatur. Eodem anno
natus est de concubina Theuderici filius, nomine Meroveus, quem Chlotharius
de sancto lavacro suscepit.
XXX. Eodem anno Theudericus Aridium episcopum Lugdunensem, Rocconem
et Aepporinum comestabulum ad Bettericum regem Spaniae direxit, qui exinde
Ermenbergam filiam ejus Theuderico matrimonio sociandam adducerent. Ibique
datis sacramentis, ut a Theuderico ne unquam a regno degradaretur,
ipsamque accipiunt, et Theuderico Cabillono praesentant, quam ille gaudens
diligenter suscepit. Eadem, factione aviae suae Brunichildae, virilem coitum
non cognovit. Instigantibus verbis Brunichildae aviae et Theudilanae germanae
efficitur odiosa. Post anni circulum Theudericus Ermenbergam exspoliatam
a thesauris in Spaniam retransmisit.
XXXI. Bettericus haec indignans legationem ad Chlotharium direxit: legatus
Chlotharii cum Betterici legato ad Theudebertum perrexit. Iterum Theudeberti
legati cum Chlotharii et Betterici legatariis ad Agonem regem Italiae
accesserunt, et unanimiter hi quatuor reges cum exercitu undique super
Theudericum irruerunt, ut regnum ejus auferrent, et eum morte damnarent,
eo quod tantam de ipso reverentiam ducebant. Legatus vero Gotthorum evectu
navali de Italia per mare in Spaniam revertitur. Sed hoc consilium divino
nutu non sortitur effectum, quod cum Theuderico compertum fuisset, fortissisime
ab eodem despicitur.
XXXII. Eo anno Theudericus, consilio Aridii episcopi Lugdunensis perfidi
utens, et persuasu aviae suae Brunichildae sanctum Desiderium de exsilio
regressum lapidare praecepit : ad cujus sepulcrum mirae virtutes a die
transitus sui Dominus integra assiduitate ostendere dignatur. Per quod
credendum est, pro hoc malo gesto regnum Theuderici et filiorum suorum
fuisse destructum.
XXXIII. Eo anno, mortuo Betterico, Sisebodus successit in Spaniae regnum,
vir sapiens et per totam Spaniam laudabilis valde, pietate plenissimus.
Nam et adversus manum publicam fortiter dimicavit. Provinciam Cantabriam
Gotthorum regno subegit, quam aliquando Franci possederant. Dux, Francio
nomine, qui Cantabriam tempore Francorum subexerat , tributo Francorum
regibus multo tempore impleverat. Sed cum a parte imperii fuerat Cantabria
revocata , a Gotthis, ut supra legitur, praeoccupatur, et plures civitates
ab imperio Romano Sisebodus in littore maris abstulit, et usque fundamentum
destruxit. Cumque Romani ab exercitu Sisebodi trucidarentur, Sisebodus
dicebat pietate plenus: Heu me miserum, cujus tempore tanta sanguinis humani
effusio fitur! Cuicunque poterat occurrere de morte liberabat. Confirmatum
est regnum Gotthorum in Spania per maris littora usque montes Pyrenaeos.
XXXIV. Ago rex Langobardorum accepit uxorem, Grimoaldi et Gundoaldi
germanam, nomine Theudelindam, ex genere Francorum , quam Childebertus
habuerat desponsatam. Cum eam consilio Brunichildae postposuisset, Gundoaldus
cum omnibus rebus secum germanam Theudelindam in Italiam transtulit, et
in matrimonium Agoni tradidit. Gundoaldus de gente nobili Langobardorum
accepit uxorem, de qua duos filios accepit, his nominibus, Gundebertum
et Charibertum . Ago rex, filius Autharii regis, de Theudelinda habuit
filium, nomine Adoaldum [Al. Odoaldum] , et filiam, nomine Gundobergam.
Dum Gundoaldus a Langobardis nimium diligeretur, factione Agonis regis
et Theudelindae, cum ipsum jam zelo [Al. in zelum] tenerent, ubi ad ventrem
purgandum in faldeone sedebat, sagitta saucius moritur.
AN. DCVIII. XXXV. Anno 13 regni Theuderici, cum Theudebertus Bilichildem
habebat uxorem, quam Brunichildis a negotiatoribus mercaverat, et esset
Bilichildis utilis, et a cunctis Austrasiis vehementer diligeretur, simplicitatem
Theudeberti honeste comportans, nihil se minorem a Brunichilde esse censeret,
sed saepius per legatos Brunichildem despiceret, dum ab ipsa increpabatur,
quod ancilla Brunichildae fuisset, tandem his et aliis verbis, legatis
discurrentibus, ab invicem vexarentur, placitum inter Colerensem et Suentensem
fitur, ut has duas reginas pro pace inter Theudericum et Theudebertum conjungerent
ad colloquendum. Sed Bilichildis consiliis Austrasiorum inibi venire distulit.
AN. DCIX XXXVI. Anno 14 regni Theuderici, beati Columbani creverat jam
passim fama in civitatibus sive in universas Gallias et Germaniae provincias:
eratque omnium rumore laudabilis, omnium cultu venerabilis, in tantum,
ut Theudericus rex ad eum saepe Lussovium veniret, et orationum suarum
suffragia omni cum humilitate deposceret. Ad quem saepissime cum veniret,
coepit vir Dei eum increpare, cur concubinarum adulteriis misceretur, et
non potius legitimi conjugii solaminibus frueretur; ut regalis proles ex
honorabili regina procederet, et non potius ex lupanaribus videretur emergere.
Cumque jam ad viri Dei imperium regis sermo obtemperaret, et se ab omnibus
illicitis segregare sponderet, mentem Brunichildis aviae, secunda ut erat
Jezabelis , antiquus anguis adiit, eamque contra virum Dei stimulatam superbiae
aculeo excitat, quia cerneret viro Dei Theudericum obedire. Verebatur enim
ne, si abjectis concubinis reginam aulae praefecisset, dignitatis atque
honoris sui modum amputasset. Evenit ergo ut quadam die beatus Columbanus
ad Brunichildem veniret. Erat enim tunc apud Brucariacum villam. Cumque
illa eum in aulam venire cerneret, filios Theuderici, quos de adulterinis
permixtionibus habebat, ad virum Dei adducit; quos cum vidisset, sciscitatur
quid sibi vellent. Cui Brunichildis ait: Regis sunt filii, tu eos benedictione
robora. At ille: Nequaquam, inquit, istos regalia sceptra suscepturos scias;
de lupanaribus emerserunt. Illa furens parvulos abire jubet. Egrediens
vir Dei regiam aulam , dum limitem transiliret, fragor ex terrore incussit,
nec tamen miserae feminae furorem compescuit, paratque deinde insidias
moliri. Vicinis monasterii per nuntios imperat ut nulli eorum extra monasterii
terminos iter pandatur, neque receptacula monachis ejus vel quaelibet subsidia
tribuantur. Cernens beatus Columbanus regios animos adversum se permotos,
ad eos properat, ut suis monitis miseram pertinaciae incentivam frangant
. Erant enim tunc temporis apud Spinsiam villam publicam. Quo cum jam sole
occumbente venisset, regi nuntiant virum Dei inibi esse, nec regis domibus
metare velle. Tunc Theudericus ait, melius esse virum Dei opportunis subsidiis
honorare, quam Dominum ex servorum ejus offensa ad iracundiam provocare.
Jubet ergo regio cultu opportune [Al. opportuna] parare, Dei famulo dirigere.
Itaque venerunt, et juxta imperium regis oblata [Al. oblatam] offerunt.
Qui cum vidisset dapes, et pocula cultu regio administrata, inquirit quid
sibi ista vellent. Dicunt illi: Tibi a rege fore directa. Abominatus ea
ait: Scriptum est: Munera impiorum reprobat Altissimus (Prov. XV, 8) .
Non enim dignum est ut famulorum Dei ora cibis ejus polluantur , qui non
solum suis [Al. sua] , verum etiam aliorum habitaculis [Al. habitacula]
famulis Dei aditum denegat. His dictis, vascula omnia in frusta disrupta
sunt, vinaque ac sicera solo diffusa, caeteraque separatim dispersa. Pavefacti
ministri, rei gestae casum [Al. causam] regi nuntiant. Ille pavore perculsus
cum avia diluculo ad virum Dei properant. Precantur de commisso veniam,
se in posterum emendare pollicentur. His pacatus promissionibus monasterium
rediit, sed polliciti vadimonii jura non diu servata violantur : exercentur
miseriarum incrementa, solitoque a Rege adulteria patrantur. Quibus auditis,
beatus Columbanus litteras ad eum verberibus plenas direxit, comminaturque
excommunicationem, si emendari dilatando non vellet. Ad haec rursum permota
Brunichildis, regis animum adversus sanctum Columbanum excitat, omniqua
conatu perturbare intendit; oratque proceres aulicos, optimates omnes,
ut regis animum contra virum Dei perturbarent: episcoposque sollicitare
aggressa, ut de ejus religione detrahendo, statum regulae, quam suis custodiendam
monachis indiderat, macularent. Obtemperantes igitur aulici regii persuasionibus
miserae reginae, animum regis contra virum Dei perturbant, cogentes ut
accederet ac religionem probaret abactus . Itaque rex ad virum Dei Lussovium
venit, conquestusque cum eo, cur a comprovincialibus moribus descisceret,
et intra septa secretiora omnibus Christianis aditus non pateret. Beatus
itaque Columbanus, ut erat audax atque animo vigens, talibus objicienti
regi respondit: Se consuetudinem non habere ut saecularibus hominibus et
religione alienis famulorum Dei habitationis pandat introitum. Sed opportuna
aptaque loca ad hoc habere parata, quo omnium hospitum adventus suscipiatur.
Ad haec rex: Si, inquit, largitatis nostrae munera et solaminis supplementum
capere cupis, omnibus in locis omnium patebit introitus. Vir Dei respondit:
Si quod nunc usque sub regularis disciplinae habenis constrictum [Al. constructum]
fuit violare conaris, nec tuis muneribus, nec quibuscunque subsidiis me
fore a te sustentaturum. Et si hanc ob causam tu hoc in loco venisti, ut
servorum Dei coenobia destruas, et regularem disciplinam macules, scito
tuum regnum funditus ruiturum, et cum omni propagine regia periturum [Al.
demersurum] . Quod postea rei probavit eventus. Jam enim temerario conatu
rex refectorium ingressus fuerat. His ergo territus dictis foras celer
repedat. Duris post haec viri Dei increpationibus rex urgetur. Contra quem
Theudericus ait: Martyrii coronam me tibi illaturum speras: non esse me
tantae dementiae scias, ut hoc tantum patrarem scelus, sed potioris consilii
tibi scias utilia paraturum, ut qui ab omnium saecularium moribus disciscit
, qua venerit, ea via repedare studeat. Aulici simul consona voce vota
prorumpunt, se habere in his locis non velle, qui omnibus non societur.
Ad haec beatus Columbanus se dicit de coenobii septis non egressurum, nisi
violenter abstrahatur. Discessit ergo rex, relinquens virum quemdam
procerum, nomine Baudulfum . Is ergo cum remansisset, virum Dei a monasterio
pellit, et penes Vesontionem oppidum ad exsulandum perducit, quoadusque
ex eo regalis sententia quod voluisset decerneret. Post haec vir Dei cernens,
quod nullis custodiis angeretur, a nulloque molestiam ferret; videbant
enim omnes in eo Dei virtutem flagrare, ideoque omnes ab ejus injuriis
segregabantur, ne socii culparum forent; ascendit ergo Dominica die in
verticem ardui cacuminis montis illius, ita enim situs urbis habetur, cum
domorum densitas in defuso [Al. diffuso] latere proclivi montis sita sit,
prorumpens ardua in sublimibus cacuminibus, qui, undique ei abscissi fluminis
Dovae alveo vallante, nullatenus commeantibus viam pandit, ibique usque
ad mediam diem exspectat, si aliquis iter ad monasterium revertendi prohibeat.
Et cum nullus contrarius existeret, ipse per mediam urbem cum suis ad monasterium
regreditur. Quo audito, Brunichildis ac Theudericus, quod scilicet ab exsilio
revertisset, atrocioribus irae aculeis stimulantur, jubentes Berthario
comiti attentius perquirendum virorum cum praesidio, simulque et Baudulfum,
quem superius dixeram, destinarunt. Quo cum venissent, beatum Columbanum
in ecclesia positum, psallentio ac orationi deditum cum omni congregatione
fratrum, reperiunt; sicque virum Dei alloquuntur: Precamur ut tam regiis
quam etiam nostris obedias praeceptis, egressusque eo itinere quo primum
his adventasti in locis. At ille: Non enim, inquit, reor placere
Conditori ad semel natale solum ob Christi timorem relictum denuo repedare.
Cumque nullatenus cernerent sibi virum Dei obaudire, relictis quibusdam,
quibus ferocitas animi fortior inerat, Bertharius abscessit. Hi vero qui
remanserant virum Dei hortantur ut illis misereatur, qui ad tale opus patrandum
infeliciter fuerant relicti, eorumque periculo consuleret; qui si eum violenter
non abstraherent mortis eos periculum incurrere At ille se ait jam saepius
testatum esse, nisi vi abstraheretur, non discessurum. Illi gemino vallati
periculo, undique urgente formidine, pallium quo indutus erat attingunt;
alii genibus provoluti cum lacrymis precantur, ut pro tanti sceleris culpa
illis ignosceret, qui non suis desideriis, sed regiis obtemperarent praeceptis.
Videns itaque vir Dei periculum fore, si suae severitati satisfaceret,
cum omni ejulatu atque moerore egreditur, deputatis custodibus, qui quousque
ditionis suae regno pelleretur, non eum relinquerent. Inter quos primus
Ragumundus erat, qui eum Namnetis usque perduxit. Sicque a regno Theuderici
expulsus, iterum Hiberniam insulam repedare disposuit. Sed ut nulli penitus
iter gradiendum fit pontificium, nisi permissu Altissimi; ipse vero sanctus
Italiam expetens, monasterium in loco, nomine Bobio , illuc construens
sanctae conversationis, plenus dierum migrat ad Christum .
AN. DCX. XXXVII. Anno 15 regni Theuderici, cum Alesaciones , ubi fuerat
enutritus, praecepto patris sui Childeberti tenebat, a Theudeberto ritu
barbaro pervaditur. Unde placitum inter hos duos reges, ut Francorum judicio
finiretur, Saloissa castro instituunt. Ibique Theudericus cum scaritis
tantum decem millibus accessit. Theudebertus vero cum magno exercitu Austrasiorum
inibi praelium vellens committere aggreditur, quod cum undique Theudericus
ab exercitu Theudeberti circumdaretur, coactus atque compulsus Theudericus,
timore perterritus, per pactionis vinculum Alsacios ad partem Theudeberti
firmavit; etiam et Suggentenses et Turenses et Campanenses , quos saepius
repetebat, idemque amisisse visus est. Regressus uterque ad sedes proprias.
His diebus et Alamanni in pago Aventicensi Ultra-Jurano hostiliter ingressi
sunt, ipsumque pagum praedantes, Abbelinus et Herpinus comites cum caeteris
de ipso pago comitibus cum exercitu pergunt obviam Alamannis. Uterque phalangae
wangas jungunt ad praelium; Alamanni Trans-Juranos superant, pluritatem
eorum gladio trucidant, et prosternunt; maximam partem territorii Aventicensis
incendio concremant; plurimorum nimium hominum multitudinem exinde in captivitatem
duxerunt; reversique cum praeda pergunt ad propria. Theudericus ob has
injurias deinceps integra assiduitate consilium iniebat, quo pacto Theudebertum
potuisset opprimere. Eo anno Bilichildis a Theudeberto interficitur. Theudebertus
puellam, nomine Theudichildem, accipit uxorem.
AN. DCXI. Anno 16 Theuderici, Theudericus legationem ad Chlotharium
direxit, indicans se contra Theudebertum, eo quod frater suus non esset,
hostiliter velle aggredere, si Chlotharius in solatio Theudeberti non esset;
ducatum Dentelini , quem contra Theudebertum cassaverat, si Theudericus
Theudebertum superaret, Chlotharius supra memoratum Dentelini ducatum in
suam ditionem reciperet. Hac convenientia a Theuderico et Chlothario, legatis
intercurrentibus, firmata, Theudericus movet exercitum.
AN. DCXII. XXXVIII. Anno 17 Theuderici regis, Lingonas de universis
regni sui provinciis mense Madio exercitus adunatur, dirigensque per Andelaum
, Nasio castro capto, Tullum civitatem perrexit. Ibique Theudebertus cum
Austrasiorum exercitu obviam pergens, in Tullensi campania confligunt certamine.
Theudericus superat Theudebertum, ejusque exercitum prosternit. Caesa est
de exercitu eodem praelio nimia multitudo virorum fortium. Theudebertus
terga vertens per territorium Mettense veniens, transito Vosago, Coloniam
fugaciter pervenit. Theudericus post tergum cum exercitu insequens, beatus
et apostolicus vir Leonisius . Magancensis urbis episcopus, diligens utilitatem
Theuderici, et odiens stultitiam Theudeberti, ad Theudericum veniens dixit:
Quod coepisti perficito, satis te utiliter oportet hujus rei causam expetere.
Rustica fabula dicitur, quod cum lupus ascendisset in montem, et cum filii
sui jam venare coepissent, eos ad se in monte vocat, dicens: Quam
longe oculi vestri in unamquamque partem videre praevalent, non habetis
amicos, nisi paucos qui de vestro genere sunt. Perficite igitur quod coepistis.
Theudericus cum exercitu Ardennam transiens Tolbiacum pervenit. Theudebertus
cum Saxonibus, Thuringis et caeteris gentibus, quos de ultra Rhenum, vel
undique potuerat adunare, contra Theudericum Tolbiacum perrexit, ibique
denuo commissum est praelium. Fertur a Francis caeterisque gentibus ab
antiquitus sic forte nec aliquando fuisse praelium conceptum. Ibi enim
tanta strages ab utroque exercitu facta est, ut phalanges in ingressu certaminis
contra se praeliantes , cadavera virorum occisorum undique non haberent
ubi inclinata jacerent, sed stabant mortui inter caeterorum cadavera stricti
quasi viventes. Sed Domino praecedente iterum Theudericus Theudebertum
superat, et a Tolbiaco usque Coloniam exercitus Theudeberti gladio trucidatur.
Per loca oram terrae cooperuit, ipsoque die Coloniam perrexit, omnesque
thesauros Theudeberti inibi recepit. Dirigensque Theudericus ultra Rhenum
post tergum Theudeberti Bertharium cubicularium, qui diligenter Theudebertum
insequens, cum jam cum paucis fugeret, ipsum captum Bertharius Coloniae
conspectui Theuderici praesentat, exutum vestibus regalibus , Theudebertus
exspoliatus, equusque ejus cum stratura regia, hoc totumque Berthario a
Theuderico conceditur. Theudebertus vinctus Cabillono destinatur; filius
ejus, nomine Meroveus, parvulus, jussu Theuderici apprehensus a quodam
per pedem ad petram percutitur, cerebrum ejus capite eruptum amisit spiritum.
Chlotharius ducatum Dentelini secundum convenientiam Theuderici integrum
suae ditioni redigit. Ob quam rem Theudericus cum jam toti Auster dominaretur,
nimia indignatione commotus, contra Chlotharium exercitum movet.
AN. DCXIII. Anno 18 regni sui de Auster et Burgundia movere praecepit,
legationem prius dirigens, ut se Chlotharius de jam dicto ducatu Dentelini
omni modo removeret; alioquin noverit se exercitu Theuderici undique regnum
Chlotharii impleturum. Quod verbum, quemadmodum legati nuntiarant, probavit
eventus.
XXXIX. Ipso quoque anno jam exercitus contra Chlotharium aggrediebat,
cum Theudericus Mettis profluvio ventris moritur. Exercitus protinus rediit
ad proprias sedes. Brunichildis cum filiis Theuderici quatuor, Sigiberto,
Childeberto, Corbo, et Meroveo Mettis residens, Sigibertum in regno patris
instituere nititur.
XL. Chlotharius, factione Arnulfi et Pippini , vel caeterorum procerum
Auster ingreditur. Cumque Antonnacum accessisset, et Brunichildis cum filiis
Theuderici Warmaciae resideret, legatos, his nominibus, Chadoindum et Herponem
, ad Chlotharium direxit, contestans ei ut se de regno Theuderici, quod
filiis reliquerat, removeret. Chlotharius respondebat, et per suos legatos
Brunichildi mandabat, judicio Francorum electorum , quidquid praecedente
Domino a Francis inter eosdem judicabitur, pollicetur sese implere. Brunichildis
Sigibertum seniorem filium Theuderici in Thoringiam direxit, cum quo Warnacharium
majorem domus et Alboenum cum caeteris proceribus destinavit, ut gentes
quae ultra Rhenum sunt attraherent, qualiter Chlothario potuissent resistere.
Post tergum indiculum direxit, ut Alboenus cum caeteris Warnacharium interficeret,
eo quod se in regnum Chlotharii vellet transferre. Quem indiculum relectum
Alboenus disruptum projecit in terram. Inventus est a puero Warnacharii:
super tabula cera linita denuo ipse solidatur . Quo indiculo relecto, Warnacharius
cernens se vitae periculum habere, deinceps cogitare coepit quo pacto filii
Theuderici opprimerentur, et in regnum Chlotharius eligeretur. Gentes quae
illic attractae lucrant consilio secreto de solatio Brunichildis et filiorum
Theuderici procul fecit abesse: exinde regressi cum Brunichilde et filiis
Theuderici, Burgundias appetunt, missis per universum Auster discurrentibus,
exercitum movere nitebantur.
XLI. Burgundiae farones vero, tam episcopi quam caeteri leudes, timentes
Brunichildem, et odium in eam habentes, cum Warnachario consilium inientes
tractabant, ut neque unus ex filiis Theuderici evaderet, sed, eis omnibus
oppressis, et Brunichildem delerent, et regnum Chlotharii [Al. Chlothario]
expeterent, quod probavit eventus. Cumque jussu Brunichildae et Sigiberti
filii Theuderici exercitus de Burgundia et Auster contra Chlotharium aggrederetur.
XLII. Veniensque Sigibertus in Campaniam territorii Catalaunensis super
fluvium Axonam , ibique Chlotharius obviam cum exercitu venit, multos jam
de Austrasiis secum habens factione Warnacharii majoris domus, sicut jam
olim tractaverat, consentientibus Aletheo patricio, Roccone, Sigoaldo et
Eudelane ducibus. Cumque in congressu certaminis debuissent cum exercitu
confligere, priusquam praeliari coepissent, signa dantes, exercitus Sigiberti
terga vertens redit ad proprias sedes. Chlotharius paulatim, ut convenerat,
post tergum cum exercitu sequens, usque Ararim Saogonnam fluvium pervenit.
Captis filiis Theuderici tribus, Sigiberto, Corbo et Meroveo, quem ipse
de fonte excepit, Childebertus fugaciter ascendens nec unquam postea fuit
reversus. Austrasiorum exercitus illaesus revertitur ad proprias sedes.
Factione Warnacharii majoris domus, cum reliquis maxime totis proceribus
de regno Burgundiae, Brunichildis ab Herpone comestabulo de pago Ultra-Jurano
ex villa Urba una cum Theudelane germana Theuderici producitur, et Chlothario
Rionava vico super Vincenna fluvio praesentatur. Sigibertus et Corbus filii
Theuderici jussu Chlotharii interfecti sunt. Meroveus secretius jussu Chlotharii
in Neptrico perducitur, eumdem amplectens amore, quod ipsum de sancto excepisset
lavacro. Ingobodo Graffioni commendatur, ubi plures post annos vixit. Chlotharius,
cum Brunichildis suo conspectui praesentaretur, et odium contra ipsam nimium
haberet, reputans ei eo quod decem reges Francorum per ipsam interfecti
fuissent, id est, Sigibertus, et Meroveus, et genitor suus Chilpericus,
Theudebertus et filius suus Chlotharius, item Meroveus filius Chlotharii,
Theudericus, ejusdemque filii tres, qui ad praesens exstincti fuerant,
per triduum eam, diversis tormentis affectam, jubet prius camelo per omnem
exercitum sedentem perducere, post haec coma capitis, uno pede et brachio
ad vitiocissimi equi caudam ligare; ibique calcibus et velocitate cursus
membratim disrumpitur . Warnacharius in regno Burgundiae substituitur major
domus, sacramento a Chlothario accepto, ne unquam vitae suae temporibus
degradaretur. In Auster Rado idemque hunc gradum honoris assumpsit. Firmatum
est omne regnum Francorum, sicut a priore Chlothario dominatum fuerat,
cum cunctis thesauris ditioni Chlotharii junioris subjicitur, quod feliciter
post sexdecim annis tenuit, pacem habens cum omnibus gentibus vicinis.
Iste Chlotharius patientiae deditus, litteris eruditus, timens Deum, ecclesiarum
et sacerdotum magnus munerator, pauperibus eleemosynam tribuens, benignum
se omnibus et pietate plenum ostendens. Venatione ferarum nimia assiduitate
utens, et postremum mulierum et puellarum suggestionibus nimium annuens,
ob hoc quidem blasphematur a leudibus.
XLIII. Cum anno 30 regni sui Burgundiae et Auster regnum arripuisset,
Herponem [Al. Herpinum] ducem, genere Francum, loco Eudelani in pago Ultra-Jurano
instituit: qui dum pacem in ipso pago vehementer arripuisset sectari, malorum
nugacitatem reprimens, ab ipsis pagensibus, instigante parte adversa, consilio
Alethei patricii et Leudemundi episcopi et Herponis comitis, per rebellionis
audaciam Herpo dux interficitur. Chlotharius cum in Alsatia villam, Marolegiam
cognomento, cum Bertethrude [Al. Bertrude] regina accessisset, pacem sectatus,
multos inique agentes gladio trucidavit.
XLIV. Leudemundus quidem episcopus Sedunensis ad Bertethrudem reginam
veniens secretius, consilio Alethei verba ignominiosa dixit, quod Chlotharius
eodem anno omnimodis migraret de saeculo, ut thesauros, quantum poterat,
secretissime ad Sedunis suam civitatem transferret, eo quod esset locus
tutissimus, et Aletheus esset paratus , suam relinquens uxorem, Bertethrudem
reginam accipere eo quod esset regio genere de Burgundionibus, ipse post
Chlotharium posset regnum assumere. Regina Bertethrudis cum haec audisset,
verita ne veritas subsisteret, in lacrymas prorumpens abiit in cubiculum.
Leudemundus cernens se hujuscemodi verbis habere periculum, fugaciter per
noctem Sedunis perrexit. Exinde latenter fuga Lussovium ad domnum Austasium
abbatem pervenit. Post haec ab ipso abbate cum domno Chlothario his culpis
excusatur, et ad suam reversus est civitatem. Chlotharius Massolaco villa
cum proceribus residens, Aletheum ad se venire praecepit: hujus consilio
iniquissimo comperto, gladio trucidare jussit.
AN. DCXVI. Anno 33 regni Chlotharii Warnacharium majorem domus cum universis
pontificibus, sed et Burgundaefarones Bonogelo villa ad se venire praecepit,
ibique cunctis illorum justis petitionibus annuens, praeceptionibus roborat.
XLV. Langobardorum gens quemadmodum tributa duodecim millia solidorum
ditioni Francorum annis singulis dissolvebant, referam; vel quo ordine
duas civitates, Augustam et Siusium cum territoriis a parte Francorum cassaverant,
non abscondam. Defuncto Clep ipsorum principe, duodecim duces Langobardorum
duodecim annis sine regibus transigerunt. Ipsoque tempore, sicut supra
scriptum legitur, per loca in regnum Francorum proruperunt; pro ea praesumptione
in compositione Augustam et Siusium civitates cum integro illorum territorio
et populo, partibus Guntchramni tradiderunt. Post haec legationem ad Mauricium
imperatorem dirigunt; ii duodecim duces singulos legatarios destinant,
pacem et patrocinium imperii petentes. Iidemque et alios legatarios duodecim
ad Guntchramnum et Childebertum destinant, ut patrocinium et defensionem
Francorum habentes, duodecim millia solidorum annis singulis his duobus
regibus in tributa implerent, vallem cognomento Ametegis partibus Guntchramni
cassantes, ut his legatis, ubi plus congruebat, patrocinium sibi firmarent.
Post haec integra devotione patrocinium eligunt Francorum. Nec mora, post
permissu Guntchramni et Childeberti Autharium ducem super se Langobardi
sublimant in regno. Alius Autharius idemque dux, cum integro suo ducatu
se ditioni radidit imperii, ibique permansit, et Autharius rex tributa
quae Langobardi ad partem Francorum spoponderant, annis singulis reddidit.
Post ejus discessum filius ejus Ago , in regnum sublimatus, similiter implesse
dignoscitur.
AN. DCXVII. Anno 34 regni Chlotharii, legati tres nobiles ex gente Langobardorum
Agiulfus, Pompegius, et Gauto, ab Agone rege ad Chlotharium regem destinantur,
petentes ut illa duodecim millia solidorum, quae annis singulis Francorum
aerariis dissolvebant, debuissent cassari, exhibentes ingeniose secretius
tria millia solidos, ex quibus Warnacharius mille, Gundelandus mille, et
Chucus mille acceperunt: Chlothario vero triginta sex millia solidorum
insimul exhibebant. Quare consilio suprascriptorum, qui occulte exeniati
fuerant, Chlotharius ipsa tributa a parte Langobardorum cassavit; et amicitiam
perpetuam cum Langobardis sacramentis et pactis firmavit.
AN. DCXVIII. XLVI. Anno 35 regni Chlotharii Bertethrudis regina moritur,
quam unico amore dilexerat Chlotharius, et omnes leudes bonitatem ejus
cernentes vehementer amaverant.
AN DCXXII. XLVII. Anno 39 regni Chlotharii, Dagobertum filium suum consortem
regni facit, eumque super Austrasios regem instituit, retinens sibi quod
Ardenna et Vosagus versus Neuster et Burgundiam excludebant.
AN. DCXXIII. XLVIII. Anno 40 regni Chlotharii, homo quidam, nomine Samo,
natione Francus, de pago Sennonago plures secum negotiantes ascivit, ad
exercendum negotium in Sclavos , cognomento Winidos, perrexit. Sclavi jam
contra Avares, cognomento Chunos , et regem eorum Gaganum coeperant rebellare.
Winidi Befulci Chunis fuerant jam ab antiquitus, ut cum Chuni in exercitu
contra gentem quamlibet aggrediebant, Chuni pro castris adunato illorum
exercitu stabant, Winidi vero pugnabant; si vero ad vincendum praevalebant,
tunc Chuni praedas capiendum aggrediebant; sin autem Winidi superabantur,
Chunorum auxilio fulti vires resumebant. Ideo Befulci vocabantur a Chunis,
eo quod duplici in congressione certaminis vestita praelia facientes ante
Chunos praecederent Chuni ad hiemandum annis singulis in Selavos veniebant;
uxores Selavorum et filias eorum stratu sumebant; tributa super alias oppressiones
Selavi Chunis solvebant. Filii Chunorum, quos in uxores Winidorum et filias
generaverant , tandem non sufferentes hanc malitiam ferre et oppressionem,
Chunorum dominationem negantes, ut supra memini, coeperant rebellare. Cum
in exercitu Winidi contra Chunos fuissent aggressi, Samo negotians, de
quo memoravi superius, cum ipsis in exercitu perrexit, ibique tanta ejus
fuit utilitas, ut mirum fuisset, et nimia multitudo de Chunis gladio Winidorum
trucidata fuisset. Winidi cernentes utilitatem Samonis, eum super se eligunt
regem, ubi triginta quinque annos regnavit feliciter. Plura praelia contra
Chunos suo regimine Winidi gesserunt, suo consilio et utilitate Winidi
semper superarunt. Samo duodecim uxores ex genere Winidorum habebat, de
quibus viginti duos filios et quindecim filias habuit.
XLIX. Ipsoque anno 40 Chlotharii, Adaloaldus rex Langobardorum filius
Agonis regis, cum patri suo successisset in regno, legatum Mauricii imperatoris,
nomine Eusebium, ingeniose ad se venientem benigne suscepit. Inunctus in
balneo nescio quibus unguentis ab ipso Eusebio persuadebatur; et post hanc
unctionem nequidquam aliud, nisi quod ab Eusebio hortabatur, facere poterat.
Persuasus ab ipso ut primates et nobiliores cunctos in regno Langobardorum
interficere ordinaret, eisdem exstinctis, se cum omni gente Langobardorum
imperio Mauricii traderet. Quod cum jam duodecim ex eis, nullis culpis
exstantibus, gladio trucidasset, reliqui cernentes eorum esse vitae periculum,
L. Charoaldum ducem Taurinensem, qui germanam Adaloaldi regis habebat uxorem,
nomine Gundebergam, omnes seniores et nobilissimi Langobardorum gentis
uno conspirantes consilio, in regnum eligunt sublimandum. Adaloaldus, veneno
hausto , interiit. Charoaldus statim regnum arripuit. Taso unus ex ducibus
Langobardorum cum ageret Tuscanam provinciam, superbia elatus, adversus
Charoaldum regem coeperat rebellare.
LI. Gundeberga regina cum esset pulchra aspectu, benigna in cunctis,
et pietate plenissima, Christiana, eleemosynis larga, praecellente bonitate
ejus, diligebatur a cunctis. Homo quidam, nomine Adalulfus, ex genere Langobardorum,
cum in aula palatii assidue ad obsequium regis conversaretur, quadam vice
ad reginam veniens, cum in ejus staret conspectu, Gundeberga regina eum
sicut et caeteros diligens, dixit honestae staturae Adalulfum fuisse formatum.
Ille haec audiens ad Gundebergara secretius ait, dicens: Formam status
mei laudare dignata es, stratui tuo jube me subjungere. Illa fortiter denegans,
eumque despiciens in faciem exspuit. Adalulfus cernens se vitae periculum
habere, ad Charoaldum regem protinus cucurrit, petens ut secretius quod
ad suggerendum habebat, exponeret. Loco accepto, dixit ad regem: Domina
mea regina tua Gundeberga apud Tasonem ducem secretius tribus diebus locuta
est, ut te veneno interficeret, ipsumque sibi conjugatum sublimaret in
regnum. Charoaldus rex his mendaciis auditis credens, Gundebergam in Caumello
castro in unam turrem exsilio trudit. Chlotharius legatos dirigens ad Charoaldum
regem, inquirens qua de re Gundebergam reginam parentem Francorum humiliasset,
ut exsilio retrudisset. Charoaldus his verbis mendacibus quasi veritate
subsisterent, respondit. Tunc unus ex legatariis, nomine Ansoaldus, non
quasi injunctum habuisset, sed ex se ad Charoaldum dixit: Liberare poteras
de blasphemia [Id est, blâme] hanc causam; jube illum hominem qui hujuscemodi
verba tibi nuntiavit armari, et procedat alius de parte reginae Gundebergae;
quique armatus ad singulare certamen, ut judicio Dei , his duobus confligentibus,
cognoscatur utrum hujus culpae reputationis Gundeberga sit innoxia, an
fortasse culpabilis. Cumque haec Charoaldo regi et omnibus primatibus palatii
sui placuissent, jubet Adalulfum armatum conflictum adire certaminis, et
de parte Gundebergae procurrentibus consobrinis Gundebergae et Ariberto
, homo, nomine Pitto, contra Adalulfum armatus aggreditur. Cumque conflixissent
certamine, Adalulfus a Pittone interficitur. Gundeberga statim de exsilio
post annos tres regressa sublimatur in regnum.
AN. DCXXIV. LII. Anno 41 Chlotharii regis, cum Dagobertus jam utiliter
regnaret in Auster, quidam ex proceribus de gente nobili Ayglolfinga, nomine
Chrodoaldus, in offensam Dagoberti cadens, instigantibus beatissimo viro
atque pontifice Arnulfo, et Pippino majore domus , seu et caeteris prioribus
[Al., primoribus] sublimatis in Auster, eo quod esset ipse Chrodoaldus
rebus plurimis ditatus, caeterorum facultatum cupiditate pervasor, superbiae
deditus, elatione plenus, nec quidquam boni in ipso reperiebatur. Cumque
Dagobertus ipsum jam vellet pro suis facinoribus interficere, Chrodoaldus
ad Chlotharium terga vertit, ut suam cum filio vitam obtinere dignaretur.
Chlotharius cum Dagobertum vidisset, inter caeteras collocutiones Chrodoaldo
vitam precatur. Dagobertus promittens, si id quod male gesserat emendaret,
Chrodoaldus vitae periculum non haberet; sed nulla exstante mora, cum Chrodoaldus
cum Dagoberto Treveris [Al., reversus] accessisset, jussu Dagoberti interfectus
est: quem Bertharius homo Scarponensis evaginato gladio ad ostium [Al.,
postitium] cubiculi capite truncavit.
AN. DCXXV. LIII. Anno 42 regni Chlotharii, Dagobertus cultu regio, ex
[Al., et] jussu patris honeste cum leudibus in Clippiaco non procul Parisius
venit, ibique germanam Sichildae reginae , nomine Gomatrudem, in conjugium
accipit. Transactis nuptiis, die tertia inter Chlotharium et Dagobertum
filium suum gravis orta fuit intentio. Petebat enim Dagobertus cuncta quae
ad regnum Austrasiorum pertinebant suae ditioni velle recipere, quod Chlotharius
vehementer denegabat eidem ex hoc nihil velle concedere. Electis ab his
duobus regibus duodecim Francorum proceribus, ut eorum disceptatione haec
finiretur intentio, inter quos et domnus Arnulfus pontifex Mettensis cum
reliquis episcopis eligitur, qui benignissime, ut sua erat sanctitas, inter
patrem et filium pro pacis loquebatur concordia, tandem a pontificibus,
vel sapientissimis viris proceribus, pater pacificatur cum filio; reddensque
ei solidatum quod aspexerat ad regnum Austrasiorum, hoc tantum exinde quod
citra Ligerem vel in Provinciae partibus situm erat, suae ditioni retinuit.
AN. DCXXVI. LIV. Anno 43 regni Chlotharii Warnacharius major domus moritur
. Filius ejus Godinus animi levitate imbutus novercam suam Bertanem eo
anno accepit uxorem: unde Chlotharius rex adversus eum nimio furore permotus,
jubet Arneberto duci, qui Godini germanam uxorem habebat, eum cum exercitu
interficere. Godinus cernens suae vitae periculum, terga vertens cum uxore
ad Dagobertum regem perrexit in Auster, et in ecclesia sancti Apri regio
timore perterritus, fecit confugium. Dagobertus per legatos pro ejus vita
saepius Chlotharium regem deprecabatur: tandem a Chlothario promittitur
Godini vita concessa, tamen [Al. tantum] ut Bertanem, quam contra canonum
instituta uxorem acceperat, relinqueret. Cumque ipse reliquisset, et reversus
esset in regnum Burgundiae, Berta continuo ad Chlotharium perrexit, dicens:
Si Godinus conspectui Chlotharii praesentatur, ipsum regem vellet interficere.
Godinus jussu Chlotharii per praecipua loca sanctorum, domni Medardi Suessionas
et domni Dionysii Parisius ea praeventione sacramenta daturus adducitur,
ut semper Chlothario deberet esse fidelis, ut congrue locus esset repertus,
quo pacto separatus a suis interficeretur. Chramnulfus , unus ex proceribus,
et Waldebertus domesticus dicentes ad Godinum ut Aurelianis in ecclesia
sancti Aniani, et Turonis ad limina sancti Martini ipsum sacramentum adhuc
impleturus adiret. Quod cum in suburbano Carnotis, Chramnulfo indicante
et transmittente, hora prandii in quamdam villulam venisset, ibique Chramnulfus
et Waldebertus super ipsum cum exercitu irruunt, eumque interficiunt; et
eos qui cum ipso adhuc restiterant, quosdam interficiunt, aliosque exspoliatos
in fugam vertentes relinquunt. Eo anno Palladius ejusque filius Sidocus,
episcopus Aelosani , incusante Aighynane duce, quod rebellionis Wasconorum
fuissent conscii, exsilio retruduntur. Boso filius Audoleni, de pago Stampinsi,
jussu Chlotharii ab Arneberto duce interficitur, reputans ei stuprum cum
Sighilde regina. Eo anno Chlotharius cum proceribus et leudibus Burgundiae
Trecassis conjungitur, cum eos sollicitasset, si vellent mortuo jam Warnachario
alium in ejus honoris gradum sublimare. Sed omnes unanimiter denegantes
se nequaquam velle majorem domus eligere, regis gratiam obnixe petentes
cum rege transigere.
AN. DCXXVII. LV. Anno 44 regni Chlotharii, cum pontifices et universi
proceres regni sui, tam de Neuster quam de Burgundia, Clippiaco ad Chlotharium
pro utilitate regia et salute patriae conjunxissent, ibique homo, nomine
Ermenharius , qui gubernator palatii Chariberti filii Chlotharii erat,
a pueris Aegynanis genere Saxonorum optimatis interficitur, pene fuerat
exinde nimia multorum strages secuta, nisi, patientia Chlotharii interveniente
simul et haec curante, fuisset repressum. Aegyna jubente Chlothario in
Monte-Mercori resedit, plurimam secum habens multitudinem pugnatorum. Brodulfus
avunculus Chariberti exercitum undique colligens, super ipsum cum Chariberto
volebat irruere. Chlotharius ad burgundefarones specialius jubet, ut cujus
pars suum volebat defugere judicium, eorum instantia et viribus opprimeretur.
Ea pactione uterque jussione regia pacantur.
AN. DCXXVIII. LVI. Anno 45 regni sui Chlotharius moritur, et in suburbano
Parisius in ecclesia sancti Vincentii sepelitur . Dagobertus cernens genitorem
suum fuisse defunctum, universos leudes, quos regebat in Auster, jubet
in exercitu promovere: missos in Burgundia et Auster direxit, ut suum deberent
regimen eligere. Cumque Rhemis venisset, Suessionas peraccedens omnes pontifices
et leudes de regno Burgundiae inibi se tradidisse noscuntur. Sed et Neustrasii
pontifices et proceres plurima pars regnum Dagoberti visi sunt expetisse.
Charibertus frater suus nitebatur, si potuisset regnum assumere, sed ejus
voluntas pro simplicitate parum sortitur effectum. Brodulfus volens nepotem
stabilire in regnum, adversus Dagobertum muscipulare coeperat, sed hujus
rei vicissitudinem probavit eventus.
LVII. Cumque regnum Chlotharii tam Neptrico quam Burgundiae a Dagoberto
fuisset praeoccupatum, captis thesauris et suae ditioni redactis, tandem
misericordia motus, consilio sapientium usus, citra Ligerem et limitem
Spaniae, qui ponitur partibus Wasconiae, seu et montis Pyrenaei pagos,
et civitates, quod fratri suo Chariberto ad transigendum, ad instar privato
habitu, ad vivendum potuisset sufficere, noscitur concessisse Pagum Tholosanum,
Catorcinum, Agennensem, Petrocoreum et Santonicum, vel quod ab his versus
montes Pyrenaeos excluditur, hoc tantum Chariberto regendum concessit,
quod et per pactionis vinculum strinxit, ut amplius Charibertus nullo tempore
adversus Dagobertum de regno patris repetere praesumeret. Charibertus sedem
Tholosae eligens, regnat in parte provinciae Aquitanicae . Post annos tres
postquam regnare coepisset, totam Wasconiam cum exercitu superans, suae
ditioni redigit, aliquantulum largius fecit regni sui spatium.
AN. DCXXVIII. LVIII. Dagobertus cum jam annos 7 regnaret, maximam partem
patris regni, ut supra memini, assumpsit, Burgundias ingreditur. Tanto
timore pontifices et proceres in regno Burgundiae consistentes, seu et
caeteros leudes adventus Dagoberti concusserat, ut a cunctis esset admirandum.
Pauperibus justitiam habentibus gaudium vehementer irrogaverat. Cumque
Lingonas civitatem venisset, tanta in universis leudibus suis, tam sublimibus
quam pauperibus judicabat justitia, ut crederetur omnino fuisse Deo placibile:
ubi nullum intercedebat praemium, nec personarum acceptio, nisi sola dominabatur
justitia, quam diligebat Altissimus. Deinde aggressus Divionem, imoque
et Latona residens aliquantis diebus, tanta intentione ad universum regni
sui populum justitiam judicandi posuerat. Hujus benignitatis desiderio
plenus nec somnum capiebat oculis, nec cibis satiabatur, intentissime cogitans
ut omnes cum justitia recepta de conspectu suo laeti remearent. Eodem die
quo de Latona ad Cabillonum deliberat properare, priusquam lucesceret balneum
ingrediens, Brodulfum avunculum fratris Chariberti interficere jussit,
qui ab Amalgario et Arneberto ducibus, et Willibado patricio interfectus
est. Cumque Cabillono, ubi justitiae amore qua coeperat perficiendae Dagobertus
dirigit intentione, post per Augustodunum, Antissioderum pergens, per civitatem
Senonas Parisius venit, ibique Gomatrudem reginam Romiliaco villa, ubi
ipsam in matrimonium acceperat, relinquens , Nantechildem, unam ex puellis
de ministerio accipiens, reginam sublimavit. Usque eodem tempore ab initio
quo regnare coeperat, consilio primitus beatissimi Arnulfi, Mettensis urbis
pontificis, et Pippini majoris domus usus, tanta prosperitate regale regimen
in Auster regebat, ut a cunctis gentibus immenso ordine laudem haberet.
Timorem vero sic fortem sua concusserat utilitas, ut jam devotione arriperent
suae se tradere ditioni, ut etiam gentes, quae circa limitem Avarorum et
Sclavorum consistunt, eum prompte expeterent, ut ille post tergum eorum
iret feliciter, et Avaros et Sclavos caeterasque gentium nationes usque
manum publicam suae ditioni subjiciendum fiducialiter spondebat. Post discessum
beati Arnulfi , adhuc consilio Pippini majoris domus et Chuniberti pontificis
urbis Coloniae utens, et ab ipso fortiter admonitus, tantae prosperitatis
et justitiae amore complexus universas sibi subditas gentes, usque dum
ad Parisius, ut supra memini, pervenit, regebat, ut nullus de Francorum
regibus praecedentibus sua laude fuisset praecellentior.
AN. DCXXIX. LIX. Anno 8 regni sui cum Auster regio cultu circuiret,
quamdam puellam, nomine Ragnetrudam stratui ascivit suo, de qua eo anno
habuit filium, nomine Sigibertum.
LX. Revertens in Neptricum, sedem patris sui Chlotharii diligens, assidue
residere disposuit. Cum omnis justitiae quam prius dilexerat esset oblitus,
cupiditatis instinctu super rebus Ecclesiarum et leudibus, sagaci desiderio,
vellet omnibus undique spoliis novos implere thesauros. Luxuriae supra
modum deditus tres habebat ad instar Salomonis reginas, maxime et plurimas
concubinas. Reginae vero hae erant, Nantechildis, Wlfegundis et Berchildis
. Nomina concubinarum eo quod plures fuissent, increvit huic Chronicae
inseri. Quod cum aversum plurimum fuisset cor ejus, sicut supra meminimus,
et a Deo cogitatio ejus recessisset, tamen postea, atque utinam illi ad
mercedem veram lucri fuisset, nam eleemosynam pauperibus supra modum largiter
erogabat, si hujus rei sagacitas cupiditatis instinctu non praepedisset,
regnum ut creditur meruisset aeternum.
LXI. Cum leudes sui ejus nequitiam gemerent, naec cernens Pippinus,
cum esset cautior cunctis, et consiliosus valde, plenissimus fide, ab omnibus
dilectus, pro justitiae amore qua Dagobertum consiliose instruxerat, dum
suo usus fuerat consilio, sibi tamen nec quidquam oblitus justitiae, neque
recedens a via bonitatis, cum ad Dagobertum accederet, prudenter agebat
in cunctis, et cautum se in omnibus ostendebat; zelum [Ch., zelus] Austrasiorum
adversus eumdem vehementer suggerebat, ut etiam ipsum cum Dagoberto conarentur
facere odiosum, ut potius interficeretur. Sed justitiae amor et Dei timor,
quem diligenter amplexus fuerat, ipsum liberavit a malis. Ipse vero eo
anno cum Sigiberto filio Dagoberti ad Charibertum regem accessit.
LXII. Charibertus, Aurelianis veniens, Sigibertum de sancto lavacro
excepit. Aega vero a caeteris Neptrasiis consilio Dagoberti erat assiduus.
Eo anno legati Dagoberti, quos ad Heraclium imperatorem direxerat, his
nominibus Servatus [Al., Servatius] et Paternus, ad eumdem revertuntur,
nuntiantes pacem perpetuam cum Heraclio firmasse. Acta vero miraculi quae
ab Heraclio facta sunt non praetermittam.
LXIII. Heraclius cum esset patricius [Ch. ad. super] universas Africae
provincias, et Focas, qui tyrannico ordine Mauricium imperatorem interfecerat,
imperiumque rapuerat, nequissime regeret, et modo amentiae thesauros in
mare projiceret, dicens quod Neptuno munera daret, senatores cernentes
quod vellet imperium per stultitiam destruere, factione Heraclii Focatem
apprehensum senatus manibus et pedibus truncatis lapide ad collum ligato
in mare projiciunt. Heraclius consensu senatus in imperium sublimatur ,
cum infestatione Persarum imperium temporibus Mauricii et Focatis imperatorum
multae provinciae fuissent vastatae.
LXIV. More solito denuo contra Heraclium imperator Persarum cum exercitu
surgens, Chalcedonam civitatem nec procul a Constantinopoli, vastantes
Persae provinciae [Forsan, provincias] reipublicae, pervenissent, eamque
erumpentes incendio concremaverunt. Post haec Constantinopolim sedem imperii
propinquantes destruere conabantur. Egrediens cum exercitu Heraclius obviam,
legatis discurrentibus, Heraclius imperatorem Persarum, nomine Cosdroe
, petiit ut hi duo imperatores singulari certamine conjungerentur, suspensa
procul utriusque exercitus multitudine; et cui victoria praestaretur ab
Altissimo, imperium ejus qui vincebatur et populum illaesum reciperet.
Imperator Persarum hac convenientia se egressurum ad praelium singulari
certamine spopondit. Heraclius imperator arma sumens telam praelii et phalangem
a suis post tergum praeparatam relinquens, singulari certamine, ut novus
David, procedit ad bellum. Imperator Persarum Cosdroes patricium quemdam
ex suis, quem fortissimum in praelio cernere potuerat, hujus convenientiae
ad instar pro se contra Heraclium ad praeliandum direxit. Cumque uterque
cum equis, hi duo congressione praelii in invicem propinquarent, Heraclius
ait ad patricium, quem imperatorem Persarum Cosdroem aestimabat, dicens:
Sic convenerat ut singulare certamen praeliandum debuissemus confligere,
quare post tergum tuum alii sequuntur? Patricius ille gyrans caput, ut
conspiceret qui post tergum ejus venirent, Heraclius equum calcaneo vehementer
urgens, extrahens uxum caput patricii Persarum truncavit. Cosdroes imperator
cum Persis devictus et confusus, terga vertens a suis propriis tyrannico
ordine interficitur. Persae terga vertentes ad sedes remeant proprias.
Heraclius evectu navali cum exercitu Persas ingreditur, totamque Persidam
suae ditioni redigit, captis exinde multis thesauris, et septem Aeltiarnitis
: tribus annis circiter Persida vastata ejus ditioni subjicitur. Post haec
denuo Persae imperatorem super se creant .
LXV. Heraclius imperator erat speciosus conspectu, pulchra facie, status
forma dignae mensurae, fortissimus caeteris, pugnator egregius. Nam et
saepe leones in arena, et inermis plures singulus interfecit. Cum esset
litteris nimium eruditus, astrologus efficitur, per quod cernens a circumcisis
gentibus divino nutu imperium esse vastandum, ad Dagobertum regem Francorum
dirigens, petit ut omnes Judaeos regni sui ad fidem catholicam baptizandos
praeciperet, quod protinus Dagobertus implevit . Heraclius per omnes provincias
imperii talem idemque facere decrevit; ignorabat enim unde haec calamitas
contra imperium surgeret.
LXVI. Agareni, qui et Sarraceni, sicut Orosii [Boh. Eorosii] liber testatur,
gens circumcisa a latere montis Caucasi, super mare Caspium, terram, Ercoliae
cognomento, jam olim consedentes, cum in nimia multitudine crevissent,
tandem arma sumentes, provincias Heraclii imperatoris ad vastandum irruunt:
contra quos Heraclius milites ad resistendum direxit. Cumque praeliari
coepissent, Sarraceni milites superant, eosque gladio graviter trucidant.
Fertur in eo praelio centum quinquaginta millia militum a Sarracenis fuisse
interfecta. Spolia eorum Sarraceni per legatos Heraclio recipienda offerunt.
Heraclius cupiens super Sarracenos vindictam, nihil ab his recipere voluit.
Congregata undique de universis provinciis imperii nimia multitudine militum,
transmittens Heraclius legationem ad Portas Caspias , quas Alexander Magnus
Macedo super mare Caspium aereas fieri et serrare jusserat, propter inundationem
gentium saevissimarum, quae ultra montem Caucasi culminis habitabant, easdem
portas Heraclius aperire praecepit, indeque centum quinquaginta millia
pugnatorum auroque locatorum auxilio suo contra Sarracenos ad praeliandum
mittit. Sarraceni duos habentes principes, ducenta fere millia erant. Cumque
castra nec procul inter se exercitus uterque posuissent, ita ut in crastinum
bellum inirent, confligentes, eadem nocte gladio Dei Heraclii exercitus
percutitur. In castris quinquaginta et duo millia ex militibus Heraclii
in stratu mortui sunt: cumque in crastino deberent ad praelium egredi,
cernentes eorum exercitus milites partem maximam divino judicio interfectam,
adversus Sarracenos nec ausi sunt inire praelium. Regressus omnis exercitus
Heraclii ad proprias sedes, Sarraceni more quo coeperant, provincias Heraclii
imperatoris assidue vastare pergebant. Cum jam Hierosolymam propinquassent,
Heraclius videns quod eorum violentiae non potuisset resistere, nimia amaritudine
et moerore arreptus, infelix Eutycianam haeresim jam sectans , Christi
cultum relinquens, habens uxorem filiam sororis suae, a febre vexatus crudeliter
vitam finivit. Cui successit in imperii gradum Constantinus filius ejus,
cujus tempore pars publica a Sarracenis nimium vastatur.
AN. DCXXX. LXVII. Anno 9 Dagoberti, Charibertus rex moritur, relinquens
filium parvulum, nomine Chilpericum, qui nec post moram defunctus est:
fertur factione Dagoberti fuisse interfectus. Omne regnum Chariberti, una
cum Wasconia, Dagobertus protinus suae ditioni redigit: thesauros quoque
Chariberti Baronto duci adducendum et sibi praesentandum direxit. Unde
Barontus grave dispendium fecisse dignoscitur, una cum thesaurariis [Al.,
thesauris] faciens, nimium exinde fraudulenter subtraxit.
LXVIII. Eo anno Sclav, cognomento Winidi, in regno Samonis negotiantes,
Francorum cum plurimam multitudinem interfecissent et rebus exspoliassent,
hoc fuit initium scandali inter Dagobertum et Samonem regem Sclavinorum
. Dirigensque Dagobertus Sicharium legatarium ad Samonem, petens ut negotiantes
quos sui interfecerant, et res quas illi cite usurpaverant cum justitia
faceret emendare Samo nolens Sicharium videre, nec ad se eum venire permitteret;
Sicharius vestes indutus ad instar Sclavinorum cum suis ad conspectum pervenit,
Samoni universa quae injuncta habebat nuntiavit. Sed ut habet gentilitas
et superbia pravorum, nihil a Samone quae sui admiserant est emendatum,
nisi tantum placita vellens instituere, ut de his et aliis intentionibus,
quae inter has partes ortae fuerant, justitia redderetur in invicem. Sicharius,
sicut stultus legatus, verba improperii quae injuncta non habuerat, et
minas adversus Samonem loquitur, eo quod Samo et populus regni sui Dagoberto
deberent servitium. Samo respondens jam saucius [Clar., caucius] dixit:
Et terram quam habemus Dagoberti est, et nos sui sumus, si tamen nobiscum
disposuerit amicitias conservare. Sicharius dicens: Non est possibile,
ut Christiani Dei servi cum canibus amicitias collocare possint, Samo e
contrario dixit: Si vos estis Dei servi, et nos sumus Dei canes, dum vos
assidue contra ipsum agitis, nos permissum accepimus vos morsibus lacerare.
Ejectus est Sicharius de conspectu Samonis. Cum haec Dagoberto nuntiasset.
Dagobertus superbiter jubet de universo regno Austrasiorum contra Samonem
et Winidos movere exercitum: ubi tribus turmis phalangae super Winidos
exercitus ingreditur, etiam et Langobardi solatione Dagoberti idemque hostiliter
in Sclavos perrexerunt. Sclavi his et aliis locis e contrario praeparantes,
Alamannorum exercitus cum Chrodoberto duce in parte qua ingressus est victoriam
obtinuit. Langobardi itidemque victoriam obtinuerunt; et plurimum numerum
captivorum de Sclavis Alamanni et Langobardi secum duxerunt. Austrasii
vero cum ad castrum Wogastisburc , ubi plurima manus fortium Winidorum
immoraverant, circumdantes, triduo praeliantes, plures ibidem de exercitu
Dagoberti gladio trucidantur, et exinde fugaciter omnes tentoria et res
quas habuerunt relinquentes, ad proprias sedes revertuntur. Multis post
haec vicibus Winidi in Thoringiam et reliquos vastando pagos in Francorum
regnum irruunt. Etiam et Deruanus dux gentis Urbiorum , qui ex genere Sclavinorum
erant, et ad regnum Francorum jam olim aspexerant, se ad [Al., se et] regnum
Samoni cum suis tradidit. Istamque victoriam quam Winidi contra Francos
meruerunt, non tantum Sclavinorum fortitudo obtinuit, quantum dementatio
Austrasiorum, dum se cernebant cum Dagoberto odium incurrisse, et assidue
exspoliarentur.
LXIX. Eo anno Charoaldus rex Langobardorum legatos ad Hisacium patricium
secretius mittens, rogat ut Tasonem, ducem provinciae Tuscanae, quo poterat
ingenio interficeret. Hujus beneficii vicissitudine tributa, quae Langobardi
de manu publica [Id est, imperio] recipiebant, tria centenaria auri annis
singulis, unde unum centenarium auri Charoaldus rex partibus imperii de
praesenti cassaret. Hisacius patricius haec audiens, tractabat quibus ingeniis
haec potuisset implere, Tasoni ingeniose mandans, dum in offensa Charoaldi
erat, cum ipso amicitias obugaret, ipse vero contra Charoaldum regem ei
auxiliaretur. Tali praeventus est fraude: Ravennam pergit. Hisacius ei
obviam mandans, prae timore imperatoris, Tasonem cum suis infra muros Ravennae
urbis armatum non audebat recipere. Cumque Taso credens, arma suorum foris
urbem relinquens, in Ravennam fuisset ingressus, statim qui fuerant praeparati
super Tasonem irruunt, et ipsum, et suos totos, qui cum eo venerant [Al.,
erant] interfecerunt. Charoaldus rex unum centenarium auri, sicut promiserat,
partibus Hisacii et imperii cassavit. Duo tantum centenaria auri deinceps
ad partem Langobardorum a patricio Romanorum annis singulis implentur.
Unus centenarius centum libras auri capit. Post haec continuo Charoaldus
rex moritur.
LXX. Gundeberga regina, eo quod omnes Langobardi eidem fidem cum sacramentis
firmaverant, Chrotharium quemdam, unum ex ducibus de territorio, Brixiae
ad se venire praecipit, eum compellens ut uxorem quam habebat relinqueret,
et eam matrimonio acciperet: per ipsam omnes Langobardi eum sublimabant
in regno. Quod Chrotharius libenter consentiens, sacramentis per loca sanctorum
firmans ne unquam Gundebergam postponeret, nec de honore gradus aliquid
minueret, ipsamque unico amore diligens in omnibus honorem praestaret condigne,
Gundeberga attrahente, omnes Langobardorum primates Chrotharium sublimant
in regno. Chrotharius cum regnare coepisset, multos nobilium Langobardorum,
quos sibi senserat contumaces, interfecit. Chrotharius fortissimam disciplinam
et timorem in omne regnum Langobardorum pacem sectans fecit. Chrotharius
oblitus sacramenti quod Gundebergae dederat, eamque in unum cubiculum Ticini
in aula palatii retrudit, eamque ad privatum habitum vivere fecit; quinque
annos sub ea retrusione tenetur. Chrotharius per concubinas debacchabatur
assidue. Gundeberga, eo quod esset Christiana, in hac tribulatione benedicebat
Deum omnipotentem, jejuniis et orationibus assidue pervacabat.
LXXI. Quando Deo complacuit, Aubedo legatarius directus a Chlodoveo
rege , causa legationis usque Chrotharium regem Langobardorum Papiam, cognomento
Ticino , civitatem Italiae pervenisset, cernens reginam, quam saepius in
legatione veniens viderat, et ab ipsa benigne semper susceptus fuerat,
fuisse retrusam quasi injunctum habens, exinde inter caetera Chrothario
regi suggessit, quod illam parentem Francorum quam reginam habuerat, per
quam etiam regnum assumpserat, non debuisset humiliare. Exinde reges Francorum
et Franci essent ingrati, quam Chrotharius de praesenti reverentiam Francorum
habens, jubet egredi foras, et post quinque circiter annos, per totam civitatem
et foris Gundeberga regali ordine per loca sanctorum ad orationem aggreditur.
De villis et opibus fisci quod habuerat, Chrotharius ei restaurari praecepit,
quod usque diem obitus sui, et gradum dignitatis, et opibus pluribus ditata,
regio cultu post feliciter tenuit. Aubedo vero a Gundeberga regina fortiter
remuneratur. Chrotharius cum exercitu Genavam maritimam, Albinganum, Varicottim,
Saonam, Ubitergium, et Lunam civitates littoris maris de imperio auferens
vastat, rumpit, incendio concremans, populum diripit, spoliat et captivitate
condemnat; murosque earum usque ad undamentum destruens, vicos has civitates
nominare praecepit.
LXXII. Eo anno in Abarorum , cognomento Chunorum, regno in Pannonia
surrexit vehemens intentio, eo quod de regno certarent, cui deberetur ad
succedendum, unus ex Abaris et alius ex Bulgaris; collecta multitudine
uterque in invicem pugnarunt. Tandem Abari Bulgaros superant. Bulgaris
superatis, novem millia virorum cum uxoribus et liberis de Pannonia expulsi,
ad Dagobertum expetunt, petentes ut eos in terra Francorum ad manendum
reciperet. Dagobertus jubet eos ad hiemandum Bajoarios recipere, dummodo
pertractaret cum Francis quid exinde fieret. Cumque dispersi per domos
Bajoariorum ad biemandum fuissent, consilio Francorum Dagobertus Bajoariis
jubet ut Bulgaros illos cum uxoribus et liberis unusquisque in domo sua
in una nocte Bajoarii interficerent, quod protinus a Bajoariis est impletum.
Nec quisquam ex illis remansit Bulgaris, nisi tantum Altioeus cum septingentis
viris, et uxoribus cum liberis, qui in marca Winidorum salvatus est. Post
haec cum Walluco duce Winidorum annis plurimis vixit cum suis.
LXXIII. Eo anno quid partibus Spaniae, vel eorum regibus contigerit,
non praetermittam. Defuncto Sisibudo , rege clementissimo, cui Sintela
ante annum circiter successerat in regnum, cum esset Sintela nimium in
suis iniquus, et cum omnibus regni sui primatibus odium incurreret, cum
consilio caeterorum Sisenandus quidam ex proceribus ad Dagobertum expetit
ut ei cum exercitu auxiliaretur, qualiter Sintellanem degradaret a regno:
in hujus beneficii repensionem missorium aureum nobilissimum ex thesauris
Gotthorum, quem Thursemodus rex ab Aetio patricio acceperat, Dagoberto
dare promisit, pensantem auri pondus quingentos. Quo audito, Dagobertus,
ut erat cupidus, exercitum in auxilium Sisenandi de toto regno Burgundiae
bannire praecepit. Cumque in Spania divulgatum fuisset exercitum Francorum
in auxilium Sisenando aggredere, omnis Gotthorum exercitus se ditioni Sisenandi
subegit. Abundantius et Venerandus cum exercitu Tholosano tantum usque
Caesaraugustam civitatem cum Sisenando accesserunt, ibique omnes Gotthi
de regno Spaniae Sisenandum sublimant in regnum. Abundantius et Venerandus
cum exercitu Tholosano muneribus honorati revertuntur ad proprias sedes.
Dagobertus legationem ad Sisenandum regem, Amalgarium ducem et Venerandum
dirigit, ut missorium illum quem promiserat eidem dirigeret: cumque a Sisenando
rege missorius ille legatariis fuisset traditus, a Gotthis per vim tollitur,
nec eum exinde exhibere permiserunt. Postea discurrentibus legatis ducenta
millia solidorum missorii hujus pretii Dagobertus a Sisenando accipiens,
ipsumque pensavit.
AN. DCXXXI. LXXIV. Anno 10 regni Dagoberti, cum ei nuntiatum fuisset
exercitum Winidorum Thoringiam fuisse ingressum, cum exercitu de regno
Austrasiorum de Mettis urbe promovens, transita Ardenna, Magantiam magno
cum exercitu aggreditur , disponens Rhenum transire, scaram de electis
viris fortibus de Neuster et Burgundia cum ducibus et grafionibus secum
habens. Saxones missos ad Dagobertum dirigunt, petentes ut eis tributa
quae fisci ditionibus dissolvebant indulgeret: ipsi vero eorum studio et
utilitate Winidis resistere spondent, et Francorum limitem de illis partibus
custodire promittunt. Quod Dagobertus, consilio Neustrasiorum adeptus,
praestitit Saxonibus qui his petitionibus suggerendum venerant. Sacramentum,
ut eorum mos erat , super arma placata [Al. placita] pro universis Saxonibus
firmant. Sed parum haec promissio sortitur effectum, tamen tributum Saxones,
quod reddere consueverant, praeceptione Dagoberti habent indultum. Quingentas
vaccas inferendales annis singulis a Chlothario seniore censiti reddebant,
quod a Dagoberto cassatum est.
AN. DCXXXII. LXXV. Anno 11 regni Dagoberti, cum Winidi jussu Samonis
fortiter saevirent, et saepe transcenso eorum limite regnum Francorum vastandum,
Thoringiam et reliquos pagos ingrederentur, Dagobertus Mettis urbem veniens,
cum consilio pontificum seu et procerum, omnibusque primatibus regni sui
consentientibus, Sigibertum filium suum in Austeris regem sublimavit, sedemque
Mettis civitatem habere permisit. Chunibertum Coloniae urbis pontificem,
et Adalgiselum ducem palatium et regnum gubernandum instituit. Thesaurum
quod sufficeret filio tradens, condigne, ut decuit, eum hujus culmine sublimavit,
et quodcunque eidem largitus fuerat, singillatim praeceptionibus roborandum
decrevit. Deinceps Austrasii eorum studio limitem et regnum Francorum contra
Winidos utiliter defensasse noscuntur.
AN. DCXXXIII. LXXVI. Cumque anno 12 regis Dagoberti eidem filius, nomine
Chlodoveus, de Nantechilde regina natus fuisset, consilio Neustrasiorum
, eorumque admonitione, per pactionis vinculum cum Sigiberto filio suo
firmasse dinoscitur. Et Austrasiorum omnes primates pontifices, caeterique
leudes Sigiberti, manus eorum ponentes insuper, sacramentis firmaverunt
ut Neptricum et Burgundia solidato ordine ad regnum Chlodovei post Dagoberti
discessum aspicerent: Auster vero, idemque ordine solidato, eo quod et
de populo et de spatio terrae esset coaequans, ad regnum Sigiberti idemque
in integritate deberet aspicere; et quidquid ad regnum Austrasiorum jam
olim pertinuerat, hoc Sigibertus rex suae ditionis gerendum reciperet,
et perpetuo dominandum haberet, excepto ducatu Dentelini , quod [id est,
qui] ab Austrasiis iniquiter abtultus fuerat, iterum ad Neustrasios subjungeretur,
et Chlodovei regimini subjiceretur. Sed has pactiones Austrasii terrore
Dagoberti coacti vellent nollent firmasse visi sunt. Quod postea temporibus
Sigiberti et Chlodovei regum conservatum fuisse constat.
LXXVII. Radulfus dux illius Chamari, quem Dagobertus Thoringiae ducem
instituit, pluribus vicibus cum exercitu Winidorum dimicans, eosque victos
vertit in fugam. Hujus victoriae superbia elatus, et contra Adalgiselum
ducem diversis occasionibus inimicitias tendens, paulatim contra Sigibertum
jam tunc coeperat rebellare. Sed, ut dictum est, sic agebat: Qui diligit
rixas, meditatur discordias.
AN. DCXXXV. LXXVIII. Anno 14 regni Dagoberti, cum Wascones fortiter
rebellarent, et multas praedas in regno Francorum, quod Charibertus tenuerat,
facerent, Dagobertus de universo regno Burgundiae exercitum promovere jubet,
statuens eis caput exercitus, nomine Chadoindum, referendarium, qui temporibus
Theuderici quondam regis multis praeliis probabatur strenuus; qui cum decem
ducibus cum exercitibus, id est, Arimbertus , Amalgarius, Leudebertus,
Wandalmarus, Waldericus, Ermenus, Barontus, Chairaardus ex genere Francorum,
Chramnelenus ex genere Romano, Wilibadus patricius ex genere Burgundionum,
Aigyna ex genere Saxonum, exceptis comitibus plurimis, qui ducem super
se non habebant , in Wasconia cum exercitu perrexissent, et tota Wasconiae
patria ab exercitu Burgundiae fuisset repleta, Wascones de inter montium
rupibus egressi ad bellum properant. Cumque praeliari coepissent, ut eorum
mos est, terga vertentes, dum cernerent se esse superandos, in fauces vallium,
et montes Pyrenaeos latebram dantes, se locis tutissimis per rupes eorumdem
montium collocantes latitarunt. Exercitus post tergum eorum cum ducibus
insequens, plurimo numero captivorum Wascones superatos, seu et ex his
magna multitudine interlectos, omnes domus eorum incensas, peculiis [Al.,
pecuniis] et rebus exspoliant. Tandem Wascones oppressi seu perdomiti veniam
et pacem a superscriptis ducibus petentes, promittunt se gloriae et conspectui
Dagoberti regis praesentaturos, et suae ditioni traditos, cuncta ab eodem
injuncta impleturos. Feliciter hic exercitus absque ulla laesione ad patriam
fuerint repedati, si Arembertus dux maxime cum senioribus et nobilioribus
exercitus sui per negligentiam a Wasconibus in valle Subola y non fuisset
interfectus. Exercitus vero Francorum, qui de Burgundia in Wasconia accesserat,
patrata [Al., parta] victoria redit ad proprias sedes. Dagobertus ad Clippiaco
residens mittit nuntios in Britanniam, quod Brittones male admiserant velociter
emendarent, et ditioni suae se traderent; alioquin exercitus Burgundiae,
qui in Wasconiam fuerat, de praesenti in Britannias debuissent irruere.
Quod audiens Judacaile , rex Britannorum, cursu veloci Clippiacum cum multis
muneribus ad Dagobertum perrexit, ibique veniam petens, eum cuncta quae
sui regni Britanniae pertinentes leudibus Francorum illicite perpetraverant,
emendandum spondidit; et semper se, et regnum quod regebat Britanniae,
subjectum ditioni Dagoberti et Francorum regibus esse promisit. Sed tamen
cum Dagoberto ad mensam vel ad prandium discumbere noluit, eo quod esset
Judacaile religiosus et timens Deum valde. Cumque Dagobertus resedisset
ad prandium, Judacaile egrediens de palatio ad mansionem Dadonis referendarii,
quem cognoverat sanctam religionem sectantem, accessit ad prandium, indeque
in crastino Judacaile rex Britannorum Dagoberto valedicens in Britanniam
repedavit. Condigne tamen a Dagoberto muneribus honoratur.
AN. DCXXXVI. Anno 15 regni Dagoberti, Wascones omnes seniores
terrae illius cum Aiginane duce ad Dagobertum Clippiacum venerunt, ibique
in ecclesia domni Dionysii regio timore perterriti confugium fecerunt.
Clementia Dagoberti vitam habent indultam: ibique sacramentis Wascones
firmantes, simul et promittentes se omni tempore Dagoberto et filiis suis,
regnoque Francorum fideles fore, quod more solito, sicut saepe fecerant
, posthac probavit eventus. Permissu Dagoberti Wascones regressi sunt in
terram Wasconiae.
An. DCXXXVII. LXXIX. Anno 16 regni sui Dagobertus profluvio ventris
in Spinogelo villa super Sigona fluvio, nec procul a Parisius aegrotare
coepit: exinde ad basilicam sancti Dionysii a suis defertur. Post paucos
dies cum vitae suae sentiret periculum, Aeganem sub celeritate ad se venire
praecepit, reginam Nantechildem, et filium suum Chlodoveum eidem in manu
commendans: se jam discessurum sentiens, consilium Aeganae pergratum habens,
quod cum ejus instantia regnum strenue gubernare possit. His gestis, post
paucos dies Dagobertus emisit spiritum, sepultusque est in ecclesia sancti
Dionysii, quam ipse prius condigne ex auro et gemmis, et multis pretiosissimis
speciebus ornaverat, et condigne in circuitu fabricari praeceperat, patrocinium
ipsius pretiosum expetens. Tantae opes ab eodem, et villae et possessiones
multae per plurima loca ibi sunt collatae, ut miraretur a plurimis. Psallentium
ibidem ad instar monasterii sanctorum Agaunensium instituere jusserat;
sed facilitas abbatis Aigulfi eamdem institutionem noscitur refragasse
. Post Dagoberti discessum filius suus Chlodoveus sub tenera aetate regnum
patris ascivit. Omnesque leudes de Neuster et Burgundia eum Massolaco villa
sublimant in regnum. Aega vero cum regina Nantechilde, quam Dagobertus
reliquerat, regebat palatium.
An. DCXXXVIII. et XXXIX. LXXX. Anno primo regni Chlodovei, secundo,
et imminente tertio ejusdem regni anno , condigne palatium gubernat et
regnum. Aega vero inter caeteros primates Neptrici prudentius agens, et
plenitudine patientiae [Al.. sapientiae] imbutus, cunctis erat praecellentior.
Eratque genere nobilis, opibus abundans, justitiam sectans, eruditus in
verbis, paratus in responsis: tantummodo a plurimis blasphemabatur, eo
quod esset avaritiae deditus. Facultates plurimorum, quae jussu Dagoberti
in regno Burgundiae et Neptrico illicite fuerant usurpatae, et fisci ditionibus
contra modum justitiae redactae, consilio Aeganis [Al. Aeginanae] omnibus
restaurantur.
LXXXI. Eo anno Constantinus imperator moritur . Constans filius ejus
sub tenera aetate consilio senatus in imperio sublimatur. Idem ejus tempore
gravissime a Sarracenis vastatur imperium. Hierosolyma a Sarracenis capta,
caeteraeque civitates eversae, Aegyptus superior et inferior a Sarracenis
pervaditur. Alexandria capitur et praedatur. Africa tota vastatur, et a
Sarracenis possidetur. Paululum, ibique Gregorius patricius a Sarracenis
est interfectus. Constantinopolis tantum cum Thraciana provincia et paucis
insulis, etiam et Romana provincia imperii ditioni remanserat. Nam maxime
totum imperium a Sarracenis graviter fuit attritum: etiam et in postremo
imperator Constans constrictus atque compulsus, effectus est Sarracenorum
tributarius, ut vel Constantinopolis cum paucis provinciis et insulis suae
ditioni reservaretur. Tribus annis circiter, et fertur adhuc amplius, per
unumquemque diem mille solidos auri aerariis Sarracenorum Constans implebat.
Tandem resumptis viribus Constans imperium aliquantisper recuperans, tributa
Sarracenis implenda refutat. Quemadmodum hoc factum fuisset eventum, anno
in quo expletum est, in ordine debito referam, et scribere non silebo,
donec de his et aliis optata, si permiserit Deus, perficiam, huic libello
cuncta mihi ex veritate cognita inseram.
LXXXII. Eo anno Sintela rex Spaniae, qui Sisenando in regno successerat,
defunctus est. Hujus filius, nomine Tulga, sub tenera aetate Spaniis petitione
patris sublimatur in regno. Gotthorum gens impatiens est, quando super
se forte jugum non habuerit. Hujus Tulganis adolescentia omnis Spania more
solito vitiatur, diversa committeus insolentia. Tandem unus ex primatibus,
nomine Chintasindus, collectis plurimis senatoribus Gotthorum, caeteroque
populo, in regnum Spaniae sublimatur, qui Tulganem degradatum ad onus clericatus
tonsorari fecit: cumque omne regnum Spaniae suae ditioni firmasset, cognito
morbo [Al. more] Gotthorum, quem de regibus degradandis habebant, unde
saepius cum ipsis in consilio fuerat, quoscunque ex eis hujus vitii promptum
contra reges, qui a regno expulsi fuerant, cognoverat fuisse noxios, totos
singillatim jubet interfici , aliosque exsilio condemnari, eorumque uxores
et filias suis fidelibus cum facultatibus tradit. Fertur de primatibus
Gotthorum hoc vitio reprimendo ducentos fuisse interfectos: de mediocribus
quingentos interficere jussit. Quoadusque hunc morbum Gotthorum Chintasindus
cognovisset perdomitum, non cessavit quos in suspicione habebat gladio
trucidare. Gotthi vero a Chintasindo perdomiti, nihil adversus eumdem ausi
sunt, ut de regibus consueverant inire consilium. Chintasindus cum esset
plenus dierum, filium suum nomine Richysindum in omni regno Spaniae regem
stabilivit. Chintasindus poenitentiam agens, eleemosynam multam de rebus
propriis faciens, plenus senectute fertur nonagenarius mortuus esse.
An. DCXL. LXXXIII. Anno 3 regni Chlodovei regis, Aega in Clippiaco
villa vexatus a febre moritur. Ante paucos dies Ermenfredus, qui filiam
Aeganis uxorem acceperat, Aenulfum comitem in Albiodero vico in mallo interfecit.
Ob hanc rem gravissima strages de suis rebus, jussione et permissu Nan
techildae, a parentibus Aenulfi et populo plurimum fitur. Ermenfredus in
Auster Remus ad basilicam sancti Remedii fecit confugium, ibique diebus
plurimis hanc infestationem devitando et regio timore resedit.
LXXXIV. Post discessum Aeganae Erchinoaldus major domus, qui consanguineus
fuerat de genitrice Dagoberti, major domus palatii Chlodovei efficitur.
Eratque homo patiens, bonitate plenus, cum esset patiens et cautus, humilitate
et benigna voluntate circa sacerdotes, omnibusque patienter et benigne
respondens, nullaque tumens superbia, neque cupiditate saeviebat: tantum
in suo tempore pacem sectans fuit, ut Deo esset placibile. Erat sapiens,
sed in primis maxima cum simplicitate, rebus mensuratim ditatus, ab omnibus
erat dilectus. Igitur post discessum Dagoberti regis, quo ordine ejusdem
thesauri inter filios divisi fuerint, non omittam: sed dilucidato ordine
huic volumini inseri procurabo.
LXXXV. Cum Pippinus major domus, post Dagoberti obitum, et caeteri duces
Austrasiorum, qui usque in transitu Dagoberti suae fuerant ditioni retenti,
Sigibertum unanimi conspiratione expetiissent, Pippinus cum Chuniberto,
sicut et prius amicitiae cultu in invicem collocati fuerant, et nuper sicut
et prius amicitia vehementer se firmiter perpetuo conservanda obligant,
omnesque leudes Austrasiorum secum uterque prudenter, et cum dulcedine
attrahentes, eos benigne gubernantes, eorum amicitiam constringunt, semperque
servant. Igitur discurrentibus legatis, partem Sigiberto debitam de thesauris
Dagoberti Nantechildae reginae et Chlodoveo regi a Sigiberto requiritur,
ad quod reddendum placitus instituitur. Chunibertus pontifex urbis Coloniae,
et Pippinus major domus cum aliquibus primatibus Auster a Sigiberto directi
villam Compendium usque perveniunt, ibique thesaurus Dagoberti, jubente
Nantechilde et Chlodoveo, instantia Aeganis majoris domus praesentatur,
et aequa lance dividitur: tertiam tamen partem, de quod Dagobertus acquisierat,
Nantechildis regina percepit. Chunibertus et Pippinus hunc thesaurum, quae
pars fuit Sigiberti, Mettim faciunt perducere; Sigiberto praesentatur et
describitur. Post vero anni circulum Pippinus moritur, nec parvum dolorem
ejusdem transitus cunctis generavit in Auster, ex eo quod ab ipsis pro
justitiae cultu et bonitate ejusdem dilectus fuisset. Grimoaldus filius
ejus, cum esset strenuus, ad instar patris diligitur a plurimis.
LXXXVI. Otto quidam filius Uronis domestici, qui bajulus Sigiberti ab
adolescentia fuerat, contra Grimoaldum superbia tumens, et zelum ducens,
eumque despicere conaretur. Grimoaldus cum Chuniberto pontifice se in amicitiam
constringens, coeperat cogitare quo ordine Otto de palatio ejiceretur,
et gradum patris Grimoaldus assumeret.
An. DCXL. LXXXVII. Cumque anno 8 Sigibertus regnaret, et Radulfus
dux Thoringiae vehementer Sigiberto rebellare disposuisset, jussu Sigiberti
omnes leudes Austrasiorum in exercitu gradiendum banniti sunt Sigibertus
Rhenum cum exercitu transiens, gentes undique de universis regni sui pagis
ultra Rhenum cum ipso adunatae sunt. Primo in loco filium Chrodoaldi, nomine
Farum , qui cum Radulfo unitum habebat consilium, exercitus Sigiberti trucidans
rupit, ipsumque interfecit: omnem populum hujus Fari qui gladium evasit,
captivitati deputant. Omnesque primati et exercitus dextras invicem dantes,
ut nullus Radulfo vitam concederet, sed haec promissio non sortitur effectum.
Sigibertus deinde Buchoniam cum exercitu transiens, Thoringiam properans.
Radulfus haec cernens castrum lignis munitum in quodam monte super Unestrude
fluvio in Thoringia construens, exercitum undique, quantum plus potuit,
colligens, cum uxore et liberis in hoc castro, ad se defensandum stabilivit:
ibique Sigibertus cum exercitu regni sui veniens, castrum undique circumdat
exercitus; Radulfus vero intrinsecus ad praelium fortiter praeparatus sedebat.
Sed hoc praelium sine consilio initum est. Hoc adolescentia Sigiberti regis
patravit, cum alii eodem die vellent procedere ad bellum, et alii in crastino,
nec unitum habentes consilium. Grimoaldus et Adalegiselus duces. haec cernentes,
Sigiberti periculum zelantes, eum undique sine intermissione custodiunt.
Bobo dux Arvernus cum parte exercitus Adalegiseli, et Aenovalaus comes
Sogiontensis cum pagensibus suis, et caetera exercitus manus plurima, contra
Radulfum ad portam castri protinus pugnandum perrexerunt. Radulfus cum
aliquibus ducibus exercitus Sigiberti fiduciam haberet, quod super ipsum
non voluissent viribus irruere, de castro per portam prorumpens, super
exercitum Sigiberti cum suis irruens, tanta strages a Radulfo cum suis
de exercitu Sigiberti fitur, ut mirum fuisset. Magancenses in hoc praelio
non fuerunt fideles. Ferturque ibi plurima millia hominum fuisse trucidata
gladio. Radulfus patrata victoria in castrum ingreditur. Sigibertus cum
suis fidelibus gravi amaritudinis moerore arreptus, super equum sedens,
lacrymas oculis prorumpens, plangebat quos perdiderat: et Bobo [Al., Bodo]
dux, et Aenovallaus comes, et caeteri nobilium fortissimi pugnatores, seu
et plurima manus exercitus Sigiberti regis, qui cum ipsis in congressione
certaminis essent aggressi, conspiciente Sigiberto, hoc praelio fuerunt
trucidati. Nam et Fredulfus domesticus, qui et amicus Radulfi fuisse dicebatur,
hoc praelio occubuit. Sigibertus eadem nocte nec procul ab ipso castro
in tentoriis cum suo remansit exercitu. In crastinum videntes quod Radulfo
nihil praevaluissent, missis discurrentibus ut Rhenum pacifice iterum transmearent,
cum Radulfi convenientia Sigibertus et ejusdem exercitus ad proprias sedes
remeant. Radulfus superbia elatus ad modum regis in Thoringia se esse censebat,
amicitias cum Winidis firmans, caeterasque gentes, quas vicinas habebat,
cultu amicitiae obligabat. In verbis tamen Sigiberto regimen non denegabat,
sed in factis fortiter ejusdem resistebat dominationi.
An. DCXLII. LXXXVIII. Anno 10 regni Sigiberti, Otto, qui adversus
Grimoaldum inimicitia per superbiam tumebat, factione Grimoaldi, a Leuthario
duce Alamannorum interficitur. Gradus honoris majoris domus in palatio
Sigiberti, et omni regno Austrasiorum in manu Grimoaldi confirmatus est
vehementer .
An. DCXLI. LXXXIX. Anno 4 regni Chlodovei, cumque Nantechildis
regina cum filio suo Chlodoveo rege, post discessum Aeganae, Aurelianis
in Burgundiae regnum venisset, ibique omnes seniores, pontifices, duces
et primates de regno Burgundiae ad se venire praecepit: ibique cunctos
Nantechildis singillatim attrahens, Flaochatus , genere Francus, major
domus in regnum Burgundiae, electione pontificum et cunctorum ducum, a
Nantechilde regina in hunc gradum honoris nobiliter stabilitur, neptemque
suam, nomine Ragnobertam Flaochato desponsavit: sponsalia haec nescio qua
factione fiuntur. Nam aliud consilium secrete Flaochatus et Nantechildis
regina machinantur, quod creditur Deo non fuisse placibile, ideoque non
mancipavit effectum. Cumque Erchinoaldus et Flaochatus majores domus inter
se quasi unum iniissent consilium, consentientes ad invicem, hunc gradum
honoris, alterutrum solatium praebentes, disponunt habere feliciter. Flaochatus
cunctis ducibus de regno Burgundiae, seu et pontificibus per epistolam,
etiam et sacramentis firmavit, unicuique gradum honoris et dignitatem,
seu et amicitiam perpetuo conservare. Hac dignitate sublimatus Flaochatus
regnum Burgundiae pervagatur, consilium assidue iniens, priorem inimicitiam,
qua cordis arcana diu celaverat, memorans, Willebadum patricium interficere
disponebat.
XC. Willebadus cum esset opibus abundans, et plurimorum facultates ingeniis
diversis abstollens, ditatus inclyte fuisset, et inter patriciatus gradum,
et nimiarum facultatum elationem superbiae esset deditus, adversus Flaochatum
tumebat, eumque despicere conabatur. Flaochatus collectis secum pontificibus
et ducibus de regno Burgundiae, Cabillono pro utilitate patriae tractandum
mense Madio placitum instituit. Ibique et Willebadus multitudinem secum
habens advenit. Flaochatus ibidem Willebadum interficere nitebatur. Haec
cernens Willebadus palatium noluit introire. Flaochatus foris contra Willebadum
praeliandum aggreditur. Amalbertus vero germanus Flaochati ad pacandum
intercurrens, ubi jam in congressione certaminis confligere debuerant,
Willebadus Amalbertum secum retinens de hoc evasit periculo. Intercurrentibus
et caeteris personis separantur illaesi. Flaochatus deinceps vehementem
inibat consilium de interitu Willehadi. Eo anno Nantechildis regina moritur
. Ipso anno mense Septembri Flaochatus cum Chlodoveo rege, et Erchinoaldo,
itidemque majore domus, et aliquibus primatibus Neustrasiis, de Parisiaco
promovens per Senonas et Antissiodorum, Augustudunum accesserunt; ibique
Chlodoveus Willebadum patricium ad se venire praecepit. Willebadus cernens
iniquum consilium Flaochati, et germani sui Amalberti, Amalgarii et Chramneleni
ducum, de suo interitu fuisse initum, colligens secum plurimam multitudinem
de patriciatus sui termino, etiam et pontifices, seu nobiles, et fortes,
quos congregare potuerat, Augustudunum gradiendum iter arripuit. Cui obviam
a Chlodoveo rege, Erchinoaldo majore domus, et Flaochato, Ermenricus domesticus
dirigitur, eo quod Willebadus trepidabat, utrum accederet, an suum devitando
periculum repedaret, ut ab Ermenrici promissionibus praeventus usque Augustudunum
aggrederetur, quem ille credens condigne [Al., dignis] muneribus honoravit.
Post tergum ejus Augustudunum accessit, ibique tentoria cum suis nec procul
ab urbe posuit. Eodem die quo ibidem peraccesserat, Aigilulfum Valentiae
urbis episcopum, et Gysonem comitem ad praevidendum quae agebantur Augustudunum
direxerat, qui a Flaochato in urbe retenti sunt. In crastino Elaochatus,
Amalgarius et Chramnelenus, qui consilium de interitu Willebadi unanimiter
conspiraverant, de urbe Augustuduno maturius promoventes, caeterique duces
de regno Burgundiae cnm exercitu eis subjunguntur. Erchinoaldus cum Neustrasiis
quos secum habebat, idemque arma sumens ad hoc bellum aggreditur. Willebadus
e contra tela praelii construens quoscunque potuit adunare, phalanges utraeque
in congressione certaminis junguntur ad praelium: in ea pugna Flaochatus,
Amalgarius et Chramnelenus, itemque Wandelbertus duces cum suis in congressione
certaminis contra Willebadum pugnandum confligunt. Nam caeteri duces, vel
Neustrasii, qui undique eosdem debuerant circumdare, se retinentes aspiciebant,
exspectantes eventum, noluerunt super Willebadum irruere; ibique Willebadus
interficitur: plurimi cum ipso de suis gladio trucidantur. Eo certamine
caeteris primus Bertharius comes palatii, Francus de pago Ultra-Jurano,
contra Willebadum confligit. Adversus quem frendens Manaulfus Burgundio,
exiens de inter caeteris cum suis adversus Bertharium praeliandum; Bertharius
eo quod prius illi amicus fuisset, dicens: Veni sub clypeo meo, de hoc
periculo te liberabo. Cumque ad eum liberandum clypeum elevasset, Manaulfus
cum conto Bertharium in pectore percutiens, caeteri qui cum eo venerant,
ipsumque circumdantes, eo quod Bertharius nimium reliquis praecessisset,
vulneratur graviter. Tunc Aubedo , filius Bertharii, cernens patrem in
periculo mortis, cursu velocissimo patri auxiliando perrexit. Manaulfo
conto percusso in pectore, terra prostravit; caeteros qui patrem percusserant
totosque interfecit. Sic Bertharium suum genitorem, ut fidelis filius,
praestante Domino, liberavit a morte. Hi vero duces qui cum eorum exercitu
super Willebadum irruere noluerant, tentoria Willebadi, episcoporum, vel
caeterorum, qui cum eo venerant, depraedando, plurimum inibi auri et argenti
capiunt: reliquisque rebus et equitibus [Al., equis] ab his qui praeliare
noluerant percepti sunt. His ita gestis, Flaochatus in crastino de Augustuduno
promovens, Cabillonum perrexit. Ingressus in urbem, urbs in crastino nescio
quo casu maxime tota incendio concrematur. Flaochatus judicio Dei percussus,
vexatus a febre, collocatur in scapham, evectu navali per Ararim fluvium,
qui cognominatur Saoconna [Al., Sagonna] , Latonam properans, in itinere,
undecimo die post Willebadi interitum, emisit spiritum; sepultusque est
in ecclesia sancti Benigni in suburbano Divionensi. Creditur a plurimis
hi duo, Flaochatus et Willebadus, eo quod multa in invicem per loca Sanctorum
de amicitia obliganda sacramenta dederant, et uterque populos sibi subjectos
cupiditatis instinctu inique oppresserant, simul et a rebus nudaverant
, quod judicio Dei de eorum oppressione plurima multitudo liberata sit,
et eorum perfidia et mendacia eos utrumque interire fecissent .
EXPLICIT FREDEGARII CHRONICUM.
FREDEGARII SCHOLASTICI Chronicum continuatum. PARS PRIMA, AUCTORE
ANONYMO.
XCI. Igitur Chlodoveus filius Dagoberti exgenere alienigenarum reginam
accipiens, nomine Baldechildem , prudentem atque elegantem, genuit ex ea
filios tres, Chlotharium, Childericum et Theodoricum: habebatque majorem
domus palatii virum strenuum atque sapientem, nomine Erchanwaldum . Chlodoveus
itaque in regno pacem habuit absque bello. In extremis vero vitae annis
amens effectus vita caruit, regnavitque annos decem et octo.
ANNO DCLVI. XCII. Franci quoque Chlotharium filium ejus majorem
in regno statuunt, cum praefata regina matre. Eodem quoque tempore mortuus
est Erchanwaldus major domus palatii. Franci autem in incerto vacillantes,
accepto consilio, Ebruinum in hujus honoris curam ac dignitatem statuunt.
AN. DCLX. XCIII. Hisce diebus Chlotharius rex, a valida febre
correptus, obiit in juventute, regnavitque annos quatuor .
AN. DCLXIX. Theodoricus vero frater ejus in regnum successit;
Childericus enim frater ejus in Auster a Francis in regnum elevatus est,
apud Wulfoaldum ducem.
XCIV. Eo tempore Franci adversus Ebruinum insidias praeparant; contra
Theodoricum insurgunt, eumque a regno dejiciunt: crines capitis ejus abscindentes
totonderunt, Ebruinumque et ipsum tondunt, et in Burgundiam Luxovium monasterium
invitum dirigunt. Propter Childericum in Auster legationem mittunt; una
cum Wolfaldo duce venientem, eumque super cunctum regnum suscipiunt.
XCV. Erat enim ipse Childericus rex levis atque citatus nimis, gentem
Francorum in seditionem mittens, et in scandalum ac derisum; donec odium
non modicum inte ipsos crevit usque ad scandalum et ruinam. Quo ingravescente
unum Francum nobilem, nomine Bodilonem, ad stipitem tensum caedere contra
legem praecipit. Videntes haec Franci, in ira magna commoti, Ingolbertus
videlicet et Amalbertus, vel relique majores natu Francorum, seditionem
contra ipsum Childericum concitaverunt.
AN. DCLXXIII. Memoratus Bodilo super eum cum reliquis quamplurimis
surrexit insidiaturis, et regem in Lauchonia silva, una cum regina ejus
praegnante, nomine Bilihilde, quod dici dolor est, interfecit. Vulfoaldus
quoque per fugam lapsus evasit, et in Auster reversus est. Franci vero
Leudesium filium Erchonwaldi nobilem in majoris domatus dignitatem statuunt
per consilium beati Leudegarii et sociorum ejus.
XCVI. Ebruinus audiens has dissensiones, consilio accepto, Francos invicem
discordantes, convocatis in auxilium sociis, personis quam plurimis, eum
multo comitatu exercituum, a Luxovio coenobio egressus in Franciam regreditur,
usque Isram fluvium veniens peraccessit, custodes dormientes interfecit
ad Sanctam Maxentiam, atque Isram fluvium transiens, quos ibi invenit de
insidiatoribus suis occidit. Leudesius major domus una cum thesauris regis
per fugam dilapsus evasit, a Bacivo villa evadens aufugit: ibique adveniente
Ebruino, thesauros quos ibi reperit apprehendit. Inde egressus, Criscecum
villam veniens in Pontio, Leudesio subdole fidem promittit, simulans fefellit,
facto placito ut conjuratione facta cum pace discederet. Sed Ebruinus fallaciter
agens, ut solebat, compatri suo insidias praeparans, ipsum Leudesium occidit,
regem Theodoricum in regnum restitutum, ipse suum principatum sagaciter
restauravit. Sanctum Leudegarium episcopum, crudelissimis tormentis caesum,
gladio perimi jussit . Gerinum germanum ejus diverso tormento trucidavit.
Reliqui viri Franci eorum socii, per fugam lapsi, Ligerem transgressi,
usque Wascones confugerunt: quamplurimi vero in exsilio dammnati ultra
non comparuerunt.
PARS SECUNDA, AUCTORE ANONYMO AUSTRASIO.
ANNO DCLXXX. XCVII. In Auster quoque, mortuo Ulfoaldo duce, Martinus
dux, et Pippinus filius Ansegiseli quondam Franci nobilis, dominabantur.
Defunctis regibus, commissis invicem principibus, Ebruino, Martino atque
Pippino, adversus Theodericum regem excitantur ad bellum. Commoto exercitu
ad locum cui vocabulum est Locofao , interim commissi praelium ineunt,
ibique magno certamine dimicantes, plurima pars populi ex utrisque partibus
corruit. Devicti cum sociis Martinus atque Pippinus in fugam lapsi sunt;
persecutusque eos Ebruinus, maximam partem de illa regione vastavit. Martinus
ideoque Lugduno Clavato ingressus, se infra muros ipsius urbis munivit.
Persecutusque eum Ebruinus, veniens Erchreco villa, ad Lugdunum Clavatum
nuntios dirigit, Aegilbertum ac Reulum , Remensis urbis episcopum, ut fide
promissa in incertum super vacuas capsas sacramenta falsa dederent. Qua
in re ille credens eos, a Lugduno Clavato egressus, cum sodalibus ac sociis
ad Erchrecum veniens, illuc cum suis omnibus interfectus est.
XCVIII. Ebruinus quoque magis atque profusius crudeliter Francos opprimebat,
donec tandem aliquando Ermenfrido Franco minas parat, resque proprias tollere
disponit. Consilio cum suis patrato, nocte collecta manu sociorum, per
noctem super eum consurgens, Ebruinum interfecit.
AN. DCLXXXI. Quo perempto, ad Pippinum ducem in Auster cum muneribus
suis pervenit. Quo facto, Franci, accepto consilio, Waradonem, illustrem
virum, loco ejus in honorem majoris domatus constituerunt. Idcirco praefatus
Warado obsides a Pippino duce accipiens, pacem in invicem patraverunt.
AN. DCLXXXII. Erat id temporis memorato Waradoni filius, valde
efficax atque industrius, eruditus in consilio, qui vice patris curam palatii
gerebat, nomine Gislemarus, qui ob nimiam calliditatem ac sagacitatem patrem
ab honore proprio supplantavit. Quem sanctus Audoenus episcopus saepius
ob hoc increpabat, ac subinde ut ad pacem vel patris indulgentiam remearet.
Qui audire renuit, et in duritia cordis permansit. Fuerunt igitur inter
Pippinum et praefatum Gislemarum discordiae multae, bella civilia plurima.
Nam ad castrum Namugo contra hostem [Id est, exercitum] Pippini ducis Gislemarus
consurgens, fraudulenter falso juramento dato, quamplurimos eorum nobiles
viros occidit. Inde vero reversus ob supplantationem patris, vel aliam
malitiam non modicam, quam fallaciter perpetraverat, a Deo percussus praedictus
Gislemarus, ut dignus erat, iniquissimum fudit spiritum.
AN. DCLXXXIII. Illoque mortuo, pater ejus Warado honorem pristinum
majoris domatus recepit.
AN. DCLXXXIV. XCIX. Eo tempore beatus Audoenus episcopus plenus
virtutibus migravit ad Dominum . In illo itidem tempore Warado praefatus
major domus obiit. Eratque ei matrona nobilis et strenua, nomine Ansfledis
, cujus gener, nomine Bercharius, honorem majoris domus palatii suscepit;
eratque statura parvus, intellectu modicus, levis atque citatus, Francorum
amicitiam atque consilia saepe contemnens. Haec indignantes Franci Auderamnus,
Reulus et alii multi, relinquentes Bercharium ad Pippinum per obsides conjunguntur,
amicitias copulant, super Bercharium vel reliquam partem Francorum concitant.
AN. DCXCVII. C. Pippinus commoto exercitu hostiliter ab Auster
consurgens, contra Theodoricum regem et Bercharium properat ad bellum.
Conjuncti in oppido Vermandensi , in loco qui dicitur Textricio, bellum
mutuo gesserunt. Praevalente Pippino cum Austrasiis, Theodoricus rex cum
Berchario fugam iniit, Pippinus victor exstitit, persecutusque eos, eam
regionem sibi subjugavit. Sequenti tempore idem Bercharius ab adulatoribus
falsis amicis interfectus est, instigante Ansflede matrona socru sua. Post
haec autem Pippinus Theodoricum regem accipiens cum thesauris, et domum
palatii omnia peragens, in Auster remeavit. Eratque ei uxor nobilis et
prudentissima, nomine Plecthrudis , genuitque ex ea filios duos: nomen
senioris Drocus , nomen vero junioris Grimoaldus.
AN. DCXC. CI. Mortuus est autem Theodoricus rex, regnavit autem
annos septemdecim , Chlodoveum filium ejus parvulum elegerunt in regnum.
Non post multos vero annos praedictus rex Chlodoveus aegrotans mortuus
est, regnavit autem annos quatuor.
AN. DCXCIV. Childebertus frater ejus in regnum resedit . Drocus
vero a Pippino genitore eruditus, ducatum Campanensem accepit.
AN. DCXCV. Grimoaldus junior cum Childeberto rege major domus
palatii super Francos electus est: fuitque vir mitissimus, omni bonitate
et mansuetudine repletus, largus in eleemosynis et in orationibus promptus.
CII. Pippinus contra Ratbodum ducem gentilem Frisionum gentis adversus
alterutrum bellum intulerunt, castro Dorestate illic belligerantes invicem.
Pippinus victor exstitit, fugatoque Ratbodo duce cum Frisionibus qui evaserant,
idem Pippinus cum multis spoliis et praeda reversus est. Posthaec Drocus
filius Pippini a valida febre correptus mortuus est, sepultus in basilica
beati Arnulfi confessoris Mettis urbe. Grimoaldus quoque ex quadam concubina
genuit filium, nomine Theudoaldum.
CIII. Igitur praefatus Pippinus aliam duxit uxorem, nobilem et elegantem,
nomine Alpheidam, ex qua genuit filium, vocavitque nomen ejus lingua propria
Carlum, crevitque puer elegans, atque egregius effectus est.
CIV. Mortuus est his diebus Childebertus rex, et sepultus Cauciaci in
basilica sancti Stephani martyris. Regnavit autem annos sexdecim .
AN. DCCX. Dagobertus filius ejus sedem regni patris sui accepit.
Igitur Grimoaldus filiam Ratbodi ducis Frisionum duxit uxorem.
AN. DCCXIV. Aegrotante quoque Pippino Iobii villa super Mosam
fluvium, cum ad eum visitandum idem Grimoaldus venisset, cum ad orationem
in basilica sancti Lantberti martyris processisset, a crudelissimo viro
impio, Rantgario nomine, interfectus est. Posthaec Theudoaldus filius ejus
parvulus, in loco ipsius cum praedicto rege Dagoberto major domus palatii
effectus est . Insecuto quoque tempore idem Pippinus dux aegrotans mortuus
est . Rexitque populum Francorum annos viginti septem. Reliquit superstitem
Carlum filium. Post obitum quoque ejus Plechtrudis matrona praefata suo
consilio atque regimine cuncta sese agebat. Demum Franci mutuo in seditionem
versi, consilio inutili accepto, commissa acie in Coatia silva, contra
Theudoaldum, et leudes Pippini quondam, atque Grimoaldum iniere certamen.
Corruitque ibi immodicus exercitus. Theudoaldus itaque a sodalibus suis
per fugam lapsus evasit. Magna et valida perturbatio et persecutio exstitit
apud gentem Francorum.
CV. Eodem tempore tunc elegerunt in honorem majoris domatus quemdam
Francum, nomine Raganfridum ; commotoque exercitu hostili usque Mosam fluvium
properant, cuncta vastantes. Cum Radbodo duce foedus inierunt. His diebus
Carlus dux a praefata femina Plechtrude sub custodia detentus, Dei auxilio
liberatus est.
AN. DCCXV. CVI. Eodem tempore Dagobertus rex obiit, regnavitque
annos quinque. Franci vero Danihelem quondam clericum, caesarie capitis
crescente in regnum stabiliunt, atque Chilpericum nuncupant . Iterato quidem
tempore commoto exercitu contra memoratum Carlum dirigunt. Ex alia parte
iidem cum hoste [Id est, exercitu] Frisionum venturo Radbodum ducem invitant.
Contra quem praedictus vir Carlus cum exercitu suo consurgens, certamen
invicem inierunt: sed non modicum ibidem perpessus est damnum de viris
strenuis atque nobilibus; cernensque laesum exercitum terga vertit. Chilpericus
posthaec et Raganfridus, adunata hostili plebe, Arduennam silvam transeunt,
ab alia parte praestolante Radbodo duce, cum exercitu suo hactenus Coloniam
urbem super Rhenum fluvium pervenerunt, regiones illas pariter vastantes.
Munera multa et thesauros a praefata Plechtrude accipientes reversi sunt
. Sed in via, in loco, qui dicitur Amblava, ab exercitu Carli grande perpessi
sunt damnum. Succedenti tempore, Carlus, commoto exercitu, contra Chilpericum
et Raganfridum direxit.
AN DCCXVII. Bellum inierunt die Dominica in Quadragesima, duodecima
Kalendas Aprilis, in loco nuncupato Vinciaco , in pago Cameracensi, nimia
caede invicem collisi sunt. Chilpericus et Raganfridus devicti, in fugam
lapsi terga vertentes evaserunt, quos Carlus persecutus, usque Parisios
civitatem properavit.
CVII. Deinde Coloniam urbem reversus, ipsam civitatem cepit reseratam:
praefata Plechtrudis thesauros patris sui ei reddidit, et cuncta suo dominio
restituit.
AN. DCCXVIII. Regem sibi constituit, nomine Chlotharium. Chilpericus
itaque et Raganfridus legationem ad Eudonem ducem dirigunt, ejus auxilium
postulantes rogant, regnum et munera tradunt. Ille quoque hoste [Id est,
exercitu] Wasconorum commoto ad eos veniens, pariter adversus Carlum perrexerunt.
At ille constanter et intrepidus eis occurrere properat. Eudo territus
quod resistere non valeret, aufugit. Carlus insecutus eum usque Parisios,
Segona fluvio transito, usque Aurelianensem urbem peraccessit, et vix evadens,
terminos regionis suae penetravit.
AN. DCCXIX. Chilpericum regem secum cum thesauris sublatum evexit.
Chlotharius itaque rex eo anno obiit .
AN. DCCXX. Anno insecuto Carlus per missos suos amicitias cum
Eudone duce faciens, ab eo praedictum Chilpericum regem cum multis muneribus
recepit. Veniensque urbem Noviomo , pos non multum tempus cursum vitae
et regnum amisit, et mortuus est, regnavitque annos sex.
AN. DCCXXI. Quo mortuo, Theodoricum regem statuerunt in sedem
regni, qui hunc locum solii regalis obtinet , annis vitae simul praestolatis.
AN. DCCXXIV. His ita evulsis, Carlus princeps insecutus idem
Raganfridum, Andegavis civitatem obsedit, vastata eadem regione, cum plurimis
spoliis remeavit.
CVIII. Per idem tempus rebellantibus Saxonibus, Carlus princeps veniens
eos praeoccupavit ac debellavit, victorque revertitur.
AN. DCCXXV. Succiduis diebus, evoluto anni circulo, coadunata
agminum multitudine, Rhenum fluvium transiit, Alamannosque et Suavos lustrat,
usque Danubium peraccessit, illoque transmeato, fines Baioarenses occupavit.
Subacta regione illa, thesauris multis cum matrona quadam, nomine Bilitrude
, et nepte sua Sonichilde, regreditur.
AN. DCCXXXI. Per idem tempus Eudone duce a jure foederis recedente,
quo comperto per internuntios, Carlus princeps, commoto exercitu, Ligerem
fluvium transiens, ipso duce Eudone fugato, praeda multa sublata, bis eo
anno ab his hostibus populata, iterum remeatur ad propria. Eudo namque
dux cernens se superatum atque derisum, gentem perfidam Sarracenorum ad
auxilium contra Carlum principem et gentem Francorum excitavit; egressique
cum rege suo. Abdirama nomine, Garonnam transeunt, Burdegalensem urbem
pervenerunt, ecclesiis igne concrematis, populis consumptis, usque Pictavis
progressi sunt, ubi basilica sancti Hilarii igne concremata, quod dici
dolor est, ad domum beatissimi Martini evertendam destinant.
AN. DCCXXXIII. Contra quos Carlus princeps audacter aciem instruit,
super eosque belligerator irruit, Christo auxiliante, tentoria eorum subvertit,
ad praelium stragem conterendam accurrit, interfectoque rege eorum, Abdirama
nomine, prostravit exercitum, proterens, dimicavit atque devicit; sicque
victor de hostibus triumphavit .
AN. DCCXXXII. CIX. Procedente alioquin anno sequente, egregius
bellator Carlus princeps regionem Burgundiae sagaciter penetravit, fines
regni illius Leudibus suis probatissimis, viris industriis, ad resistendum
gentibus rebellibus et infidelibus statuit, pace patrata, Lugdunum Galliae
suis fidelibus tradidit. Firmata foedera induciaria [Al., judiciaria] ,
reversus est victor fiducialiter agens.
AN. DCCXXXV. In illis quippe diebus Eudo dux mortuus est. Haec
audiens praefatus princeps Carlus, inito consilio procerum suorum, denuo
Ligerem fluvium transiit, usque Garonnam vel urbem Burdegalensem, vel castrum
Blaviam veniens occupavit, illamque regionem cepit ac subjugavit cum urbibus
ac suburbanis castrorum. Victor cum pace remeavit, opitulante Christo Rege
regum, et Domino dominorum.
Curricula annorum hactenus reperiuntur.
Ab Adam, vel initio saeculi usque diluvium anni MMCCXLII; a diluvio
usque Abraham, anni DCCCCXLII; ab Abraham usque ad Moysen, anni DV; a Moyse
ad Salomonem usque, anni CCCCLXXXIX ; a Salomone usque reaedificationem
templi, temporibus Darii regis Persarum, anni DXII; a restauratione templi
usque adventum Domini nostri Jesu Christi, anni DXLVIII.
Certe ab initio mundi usque ad passionem Domini nostri Jesu Christi,
anni MMMMMDXXXVIII . Et a passione Domini usque in istum annum praesentem,
qui est in cyclo Victorii, anni CLXXVII. Kal. Januar. die Dominica anni
DCCXXXV . Et ut istud millenarium compleatur, restant anni CCLXV .
AN. DCCXXXIII. Itemque quod superius praetermisimus. In gentem
dirissimam maritimam Frisionum nimis crudeliter rebellantem , praefatus
princeps audacter navali evectione properat, certatim ad mare ingressus,
navium copia adunata, Wistrachiam et Austrachiam , insulas Frisionum penetravit,
super Burdine fluvium castra ponens; Poponem gentilem, ducem illorum, fraudulentum
consiliarium interfecit, exercitum Frisionum prostravit; fana eorum idololatriae
contrivit, atque combussit igni. Cum magnis spoliis et praedis victor reversus
est in regnum Francorum.
PARS TERTIA, AUCTORE ANONYMO AUSTRASIO,
Qui jussu Childebrandi comitis scripsit.
ANNO DCCXXXIII. Itaque sagacissimus vir Carolus dux, commoto
exercitu, ad partes Burgundiae dirigit, Lugdunum Galliae urbem, majores
natu atque praefectos ejusdem provinciae suae ditioni reipublicae subjugavit;
usque Massiliensem urbem, vel Arelatum suis judicibus constituit; cum magnis
thesauris et muneribus in Francorum regnum remeavit in sedem principatus
sui.
AN. DCCXXXVIII. Itemque rebellantibus Saxonibus paganissimis,
qui ultra Rhenum fluvium consistunt, strenuus vir Carolus dux commoto exercitu
Francorum in loco ubi Lippia fluvius Rhenum amnem ingreditur, sagaci intentione
transmeavit. Maxima ex parte regionem illam dirissimam stravit, gentemque
illam saevissimam ex parte tributarios esse praecepit, atque quamplures
obsides ab eis accepit; sicque, opitulante Domino, victor remeavit ad propria.
AN. DCCXXXVI. Denuo rebellante gente validissima Ismahelitarum,
quos modo Sarracenos vocabulo corrupto nuncupant, irrumpentesque Rhodanum
fluvium, insidiantibus infidelibus hominibus sub dolo et fraude Mauronto
quodam cum sociis suis, Avenionem urbem munitissimam ac montuosam, ipsi
Sarraceni, collecto hostili agmine, ingrediuntur; illisque rebellantibus
ea regio vastata.
AN. DCCXXXVII. At contra vir egregius Carolus dux germanum suum,
virum industrium, Childebrandum ducem, cum reliquis ducibus et comitibus,
illis partibus cum apparatu hostili dirigit; quique praepropere ad eamdem
urbem pervenientes tentoria instruunt. Undique ipsum oppidum et suburbana
praeoccupant, munitissimam civitatem obsident, aciem instruunt, donec insecutus
vir belligerator Carolus praedictam urbem aggreditur, muros circumdat,
castra ponit, obsidionem coacervat, in modum Hiericho cum strepitu hostium
et sonitu tubarum, cum machinis et restium funibus super muros et aedium
moenia irruunt, urbem munitissimam ingredientes succendunt, hostes inimicos
suos capiunt, interficientes trucidant atque prosternunt, et in suam ditionem
efficaciter restituunt. Victor igitur atque bellator insignis intrepidus
Carolus Rhodanum fluvium cum exercitu suo transiit, Gotthorum fines penetravit,
usque Narbonensem Galliam peraccessit, ipsam urbem celeberrimam, atque
metropolim eorum obsedit: super Adice fluvio munitionem in gyrum in modum
arietum instruxit, regem Sarracenorum, nomine Athima, cum satellitibus
suis ibidem reclusit, castraque metatus est undique. Haec audientes majores
natu et principes Sarracenorum, qui commorabantur eo tempore in regione
Hispaniarum, coadunato exercitu hostium cum alio rege, Amor nomine, machinis
adversus Carolum viriliter armati consurgunt, praeparantur ad praelium:
contra quos praefatus dux Carolus triumphator occurrit, super fluvio Birra
, et valle Corbaria Palatio; illisque mutuo confligentibus, Sarraceni devicti
atque prostrati, cernentes regem eorum interfectum, in fugam lapsi terga
verterunt. Qui evaserant cupientes navali evectione evadere, in stagno
maris natantes, namque sibimet mutuo conatu insiliunt. Mox Franci cum navibus
et jaculis armatoriis super eos insiliunt, suffocantesque in aquis interimunt.
Sicque Franci triumphantes de hostibus praedam magnam et spolia capiunt;
capta multitudine captivorum, cum duce victore regionem Gotthicam depopulantur
: urbes famosissimas Nemausum, Agatem, ac Biterris funditus muros et moenia
Carolus destruens, igne supposito, concremavit; suburbana et castra illius
regionis vastavit. Devicto adversariorum agmine, Christo in omnibus praesule,
et capite salutis victoriae, salubriter remeavit in regionem suam, in terram
Francorum ad solium principatus sui.
AN. DCCXXXIX. Denuo curriculo anni illius mense secundo , praedictum
germanum suum cum pluribus ducibus atque comitibus, commoto exercitu, ad
partes Provinciae dirigit; Avenionem urbem venientes, Carolus praeproperans
peraccessit, cunctamque regionem usque littus maris magni suae dominationi
restituit. Fugato duce Mauronto impenetrabilibus, tutissimis rupibus, maritimis
munitionibus, praefatus princeps Carolus cuncta sibimet acquisita regna
victor regressus est, nullo contra eum rebellante; reversusque in regionem
Francorum, aegrotare coepit in villa Verimbrea super Issara fluvio.
AN. DCCXLI. CX. Eo etenim tempore, bis a Roma sede sancti Petri
Apostoli beatus papa Gregorius claves venerandi sepulcri, cum vinculis
sancti Petri et muneribus magnis et infinitis, legationem, quod antea nullis
auditis aut visis temporibus fuit, memorato principi destinavit. Eo pacto
patrato, ut a partibus imperatoris recederet, et Romanum consulatum praefato
principi Carolo sanciret. Ipse itaque princeps mirifico ac magnifico honore
ipsam legationem recepit, munera pretiosa contulit, atque cum magnis praemiis
cum suis sodalibus missis Grimonem, abbatem Corbiensis monasterii, et Sigibertum,
reclusum basilicae sancti Dionysii martyris, Romam ad limina sancti Petri
et sancti Pauli destinavit. Igitur memoratus princeps, consilio optimatum
suorum expetito, filiis suis regna dividit. Itaque primogenito suo, Carlomanno
nomine. Auster, et Suaviam, quae nunc Alamannia dicitur, atque Thoringiam
tradidit . Alterum vero secundum filium, Pippinum nomine, Burgundiae, Neuster
et Provinciae praefecit.
Eo anno Pippinus dux, commoto exercitu, cum avunculo suo Childebrando
duce et multitudine primatum et agminum satellitum plurimorum ad Burgundiam
dirigunt, fines regionum praeoccupant. Interim, quod dici dolor et moeror,
sollicitat [Al. suscitat] ruinam. In sole et luna et stellis nova signa
apparuerunt, seu et paschalis ordo sacratissimus turbatus fuit. Carolus
[Vat., Karlus] nempe princeps Parisius basilicam sancti Dyonisii martyris
multis muneribus ditavit; veniensque Carisiacum villam palatii super Issaram
fluvium, valida febre correptus obiit in pace, cunctis in gyro regnis acquisitis
. Rexit autem utraque regna annos quinque et viginti , transiit itaque
undecimo Kal. Novembris, sepultusque est Parisius in basilica sancti Dionysii
martyris .
AN. DCCXLII. CXI. Chiltrudis quoque filia ejus, faciente consilio
nefario novercae suae; fraudulenter per manus sodalium suorum Rhenum transiit,
et ad Odilonem ducem Bagoariae pervenit: ille vero eam ad conjugium copulavit
contra voluntatem vel consilium fratrum suorum. Interea rebellantibus Wasconibus
in regione Aquitaniae, cum Chunoaldo duce, filio Eudone quondam, Carlomannus
atque Pippinus principes germani, congregato exercitu, Ligeris alveum Aurilianis
urbe transeunt, Romanos proterunt, usque Beturigas urbem accedunt, suburbana
ipsius igne comburunt. Chunoaldum ducem persequentes fugant, cuncta vastantes.
Lucca castrum diruunt, atque funditus subvertunt, custodes illius castri
capiunt, et inibi victores exsistunt. Praedam sibi dividentes, habitatores
ejusdem loci secum captivos duxerunt. Inde reversi circa tempus autumni,
eodem anno iterum exercitum admoverunt ultra Rhenum contra Alamannos. Sederuntque
castra metati super fluvium Danuvii, in loco nuncupato Usquequo. Habitatores
Alamanni se victos videntes, obsides donant, jura promittunt, munera offerunt,
et pacem petentes eorum se ditioni submittunt.
AN. DCCXLIII. CXII. Inde reversi anno secundo regni eorum, cognatus
eorum Odilo dux Bagoariorum contra ipsos rebellionem excitati: compulsi
sunt generalem cum Francis in Bagoaria admovere exercitum. Venientesque
super fluvium qui dicitur Lech , sederunt super ripam fluminis uterque
exercitus, hinc inde se mutuo videntes usque ad dies quindecim, qui tantumdem
provocati irrisionibus gentis illius, indignatione commoti periculo se
dederunt per loca deserta et palustria, ubi mos transeundi nullatenus aderat:
nocteque irruentes, divisis exercitibus, eos improvisos occupaverunt. Commissoque
praelio, praedictus dux Odilo, caeso exercitu suo, vix cum paucis turpiter
ultra Igne fluvium fugiendo evasit. His triumphis peractis non sine dispendio
multorum, tamen feliciter victores ad propria remeaverunt.
AN. DCCXLIV. CXIII. Evoluto triennio iterum Carlomannus confinium
Saxonorum, ipsis rebellantibus, cum exercitu irrupit; ibique captis habitatoribus,
qui suo regno affines esse videbantur, absque belli discrimine feliciter
acquisivit, et plurimi eorum, Christo duce, baptismi sacramento consecrati
fuerunt. Per idem tempus rebellante Theudebaldo , filio Godfredi ducis,
Pippinus cum virtute exercitus sui ab obsidione Alpium turpiter expulit
fugientem; revocatoque sibi ejusdem loci ducatu, victor ad propria remeavit.
AN. DCCXLV. CXIV. Inde reversi praedicti germani, sequente anno,
provocato cothurno Wasconorum, iterum usque ad Ligerim fluvium pariter
adunati venerunt. Quod videntes Wascones, praeoccupaverunt, pacem petentes,
et voluntatem Pippini in omnibus exsequentes, muneratum eum a finibus suis
ut rediret precibus obtinuerunt.
AN. DCCXLVI. CXV. His transactis, sequente anno, dum Alamanni
contra Carlomannum eorum fidem fefellissent, ipse cum magno furore cum
exercitu in eorum patriam peraccessit, et plurimos eorum, qui contra ipsum
rebelles existebant, gladio trucidavit.
AN. DCCXLVII. CXVI. His ita gestis, sequenti curriculo annorum,
Carlomannus devotionis causa inexstinctu succensus, regnum una cum filio
suo Drogone manibus germani sui Pippini committens, ad limina beatorum
apostolorum Petri et Pauli Romam, in monachorum ordine perseveraturus advenit.
Qua successione Pippinus roboratur in regnum.
CXVII. Eodem anno Saxones, more consueto, fidem quam germano suo promiserant
mentiri conati sunt. Qua de causa adunato exercitu, eos praevenire compulsus
est. Cui etiam reges Winidorum seu Frisionum ad auxiliandum uno animo convenerunt.
Quod videntes Saxones, consueto timore compulsi, multis ex eis jam trucidatis,
et in captivitate missis, regionibus eorum igneque concrematis, pacem petentes
juri Francorum sese, ut antiquitus mos fuerat, subdiderunt: et ea tributa
quae Chlotario quondam praestiterant , plenissima solutione ab eo tempore
deinceps esse se reddituros promiserunt. Ex quibus plurima multitudo videntes
se contra impetum Francorum rebellare non posse, propriis viribus destituti,
petierunt sibi Christianitatis sacramenta conferre. Quo peracto tempore
Bagoarii consilio nefandorum , iterum eorum fidem fefellerunt, et contra
praefatum principem eorum fidem mentiti sunt.
AN. DCCXLIX. Qua de re commoto exercitu cum magno agmine apparato
eorum patrias peraccessit. Ipsi vero terrore compulsi ultra fluvium Igni
cum uxoribus ac liberis eorum fugientes, et memoratus princeps super ripam
Igni castra metatus, navale praelium praeparavit, qualiter eos ad internecionem
persequeretur. Quod videntes Bagoarii, eorum viribus se auxiliare non posse,
legatos cum muneribus multis transmittunt, et in ejus ditione se subdunt,
et sacramenta vel obsides donant, ut ne ulterius rebelles existant.
Ipse vero duce Christo cum magno triumpho in Franciam ad propriam sedem
feliciter remeavit. Et quievit terra a praeliis annis duobus.
AN. DCCLII. Quo tempore una cum consilio et consensu omnium Francorum,
missa relatione, a sede apostolica auctoritate percepta, praecelsus Pippinus
electione totius Franciae in sedem regni cum consecratione episcoporum,
et subjectione principum, una cum regina Bertradane, ut antiquitus ordo
deposcit, sublimatur in regno .
Usque nunc illuster vir Childebrandus comes, Avunculus praedicti regis
Pippini, hanc historiam, vel Gesta Francorum, diligentissime scribi procuravit.
Abhinc ab illustre viro Nibelungo, filio ipsius Childebrandi, itemque comite,
succedat auctoritas. .
PARS QUARTA, AUCTORE ANONYMO QUI JUSSU NIBELUNGI
SCRIPSIT.
AN. DCCLIII. CXVIII. His transactis, sequenti anno iterum Saxones
contra eorum fidem, quam praefato regi dudum promiserant, solito more iterum
rebelles contra ipsum exsistunt. Unde et Pippinus rex, ira commotus, commoto
omni exercitu Francorum, iterum Rheno transjecto, in Saxoniam cum magno
apparatu veniens, ibique eorum patriam maxime igne cremavit, captivos tam
viros quam feminas secum duxit, cum multam praedam ibidem fecisset, et
plurimos Saxones ibidem prostravisset. Quod videntes Saxones, poenitentia
commoti, cum solito timore clementiam regis petunt, ut pacem eis concederet,
et sacramenta atque tributa, multo majora quam ante promiserant, redderent,
et nunquam ultra jam rebelles exsisterent. Rex Pippinus, Christo propitio,
cum magno triumpho iterum ad Rhenum ad castrum, cujus est nomen Bonna ,
veniens. Dum haec ageret, nuntius veniens ad praefatum regem ex partibus
Burgundiae, quod germanus ipsius regis, nomine Grifo, qui dudum in Wasconiam
ad Waifarium principem confugium fecerat, a Theodone [Al. Theudoeno] comite
Viennense, seu et Frederico Ultrajurano comite, dum partes Langobardiae
peteret, et insidias contra ipsum praedictum regem pararet, apud Mauriennam
urbem super fluvium Arboris interfectus est. Nam et ipsi superscripti comites
in eo praelio pariter interfecti sunt.
CXIX. Per Arduennam silvam cum ipse rex veniens, et Theudone villa publica
super Mosella resedisset, nuntius ad eum veniens dixit, quod Stephanus
papa de partibus Romae cum magno apparatu et multis muneribus, jam monte
Jovis transmeato, ad ejus properaret adventum. Haec audiens rex, cum gaudio
et laetitia et ingenti cura recipere eum praecepit, et filio suo Carolo
ei obviam ire praecepit , qui usque ad Pontem Ugone, villa publica , ad
ejus praesentiam adducere deberet.
AN. DCCLIV. Ibique Stephanus papa Romensis ad praesentiam regis veniens,
multis muneribus tam ipsi regi quam et Francis largitus est, auxilium petens
contra gentem Langobardorum et eorum regem Aistulfum, ut per ejus adjutorium
ab eorum oppressionibus vel fraudulentia de manibus eorum liberaretur,
et tributa et munera, quae contra legis ordinem a Romanis requirebant facere,
desisterent. Tunc Pippinus rex praefato Stephano papa apud Parisius civitatem
in monasterio sancti Dionysii martyris , cum ingenti cura et multa diligentia,
hiemare praecepit. Legationem ad Aistulfum regem Langobardorum mittens,
petens ut propter reverentiam beatissimorum apostolorum Petri et Pauli
in partibus Romae hostiliter non ambularet, et superstitiosas ac impias
vel contra legis ordinem causas, quod antea Romani nunquam fecerant, propter
ejus petitionem facere non deberet.
CXX. Cumque praedictus rex Pippinus quod per legatos suos petierat non
impetrasset, et Aistulfus hoc facere contempsisset, evoluto anno , praefatus
rex ad Kalendas Martias omnes Francos, sicut mos Francorum est, Bernaco
villa publica ad se venire praecepit. Initoque consilio cum proceribus
suis, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, cum Stephano papa
, et reliquae nationes, quae in suo regno commorabantur, et Francorum agmina
ad partes Langobardiae cum omni multitudine per Lugdunum Galliae et Viennam
pergentes, usque Mauriennam pervenerunt. Aistulfus rex Langobardorum, haec
audiens, commoto omni exercitu Langobardorum, usque ad Clusas , quae cognominatur
Valle Seusana, veniens, ibi cum omni exercitu suo castra metatus est, et
cum telis et machinis et multo apparatu, quod nequiter contra Rempublicam
[Id est, imperatorem] et sedem Romanam apostolicam admiserat, nefarie nitebatur
defendere. Et cum supra scriptus rex Pippinus Mauriennam cum exercitu suo
resedisset [Ed., rediisset], et propter angusta vallium, montes rupesque
exercitus praedicti regis minime transire potuissent, pauci tamen montibus
angustisque locis erumpentibus, usque in valle Seusana pervenerunt. Haec
cernens Aistulfus rex Langobardorum, omnes Langobardos armare praecepit,
et cum omni exercitu suo super eos audaciter venit. Haec cernentes Franci,
non suis auxiliis, nec suis viribus liberare se putabant, sed Deum invocant,
et beatum Petrum apostolum adjutorem rogant. Commissoque praelio fortiter
inter se dimicantes, Aistulfus rex Langobardorum laesum cernens exercitum
suum, terga vertit, et pene omnem exercitum suum, quem secum adduxerat,
tam duces, comites, vel omnes majores natu gentis Langobardorum, in eo
praelio omnes amisit; et ipse quodam monte rupis vix lapsus evasit, Ticinum
urbem suam cum paucis venit. Igitur praecelsus rex Pippinus, patrata Deo
adjuvante victoria, cum omni exercitu, vel multitudine agminum Francorum,
usque ad Ticinum peraccessit, castra metatus est, undique omnia quae in
gyro fuerunt vastans: partes Italiae maxime igne concremavit, totam regionem
illam vastavit, castra Langobardorum omnia diripuit [Ed., disrupit], et
multos thesauros tam auri et argenti, vel alia ornamenta quam plurima,
et eorum tentoria omnia rapuit et cepit. Haec cernens Aistulfus rex Langobardorum,
quod nullatenus se evadere potuisset, pacem per sacerdotes et optimates
Francorum petens, dictiones supra dicto rege Pippino faciens, et [Forsan,
ut] quidquid contra Romanam ecclesiam vel sedem Apostolicam contra legis
ordinem fecerat, plenissima solutione emendaret. Sacramenta et obsides
ibidem donat, ut nunquam a Francorum ditione se abstraheret, et ulterius
ad sedem apostolicam Romanam et rempublicam hostiliter nunquam accederet.
Praefatus rex Pippinus clemens ut erat, misericordia motus, vitam et regnum
ei concessit, et multa munera Aistulfus rex partibus praedicti regis donat.
Nam et optimatibus Francorum multa munera largitus est. His itaque gestis,
Pippinus rex praedicto Stephano papa cum optimatibus suis et multa munera
partibus Romae cum magno honore direxit, et in sedem apostolicam incolumem,
ubi [Ed., sicuti] prius fuerat, restituit. His transactis, Pippinus rex
cum exercitu suo vel multis thesauris ac multis muneribus Deo adjuvante
reversus est ad propria.
AN. DCCLV. CXXI. Sequenti anno Aistulfus rex Langobardorum fidem
suam, quam regi Pippino promiserat, peccatis facientibus fefellit. Iterum
ad Romam cum exercitu suo veniens, finibus Romanorum pervagans , atque
regionem illam vastans, ad ecclesiam sancti Petri perveniens , et domos
quas ibidem reperit maxime igne concremavit. Haec Pippinus rex cum per
internuntios audisset, nimium furore et in ira motus, commoto iterum omni
exercitu Francorum per Burgundiam, per Cavalonnum urbem, et inde per Januam
usque Mauriennam veniens. Rex Aistulfus cum hoc reperisset, iterum ad Clusas
exercitum Langobardorum mittens, qui regi Pippino et Francis resisterent,
et partibus Italiae intrare non sinerent. Rex Pippinus cum exercitu suo,
monte Cinisio transacto, usque ad Clusas, ubi Langobardi ei resistere nitebantur,
perveniens, et statim Franci solito more, ut edocti erant, per montes et
rupes erumpentes, in regnum Aistulfi cum multa ira et furore intrant, Langobardos
quos ibi repererunt interficiunt. Reliqui qui remanserant vix fuga lapsi
evaserunt. Rex Pippinus cum nepote suo Tassilone , Bajoariorum duce, partibus
Italiae usque ad Ticinum iterum accessit, et totam regionem illam fortiter
devastans, circa muros Ticini utraque parte fixit tentoria, ita ut nullus
exinde evadere potuisset . Haec Aistulfus rex Langobardorum cernens, et
jam nullam spem se evadendi speraret, iterum per supplicationem sacerdotum
et optimatum Francorum veniens, et pacem praedicto regi supplicans, et
sacramenta quae praefato regi dudum dederat, ac quod [Ed., ut qui] contra
sedem apostolicam rem nefariam fecerat, omnia per judicium Francorum, vel
sacerdotum plenissima solutione emendaret. Igitur rex Pippinus solito more
iterum misericordia motus, ad petitionem optimatum suorum vitam et regnum
iterato concessit. Aistulfus rex per judicium Francorum vel sacerdotum,
thesaurum qui in Ticino erat, id est tertiam partem, praedicto regi tradidit,
et alia multa munera majora quam antea dederat, partibus regis Pippini
dedit. Sacramenta iterum et obsides donat, ut amplius nunquam contra regem
Pippinum vel proceres Francorum rebellis et contumax esse debeat , et tributa
quae Langobardi regi Francorum a longo tempore dederant, annis singulis
per missos suos desolvere deberent. Praecelsus rex Pippinus victor cum
magnis thesauris et multis muneribus, absque belli eventu, cum omni exercitu
suo illaeso ad propriam sedem regni sui remeavit incolumis, et quievit
terra a praeliis annis duobus.
AN. DCCLVI. CXXII. Post haec Aistulfus rex Langobardorum, dum
venationem in quadam silva exerceret, divino judicio, de equo quo sedebat
super quamdam arborem projectus, vitam et regnum crudeliter digna morte
amisit. Langobardi una cum consensu praedicti regis Pippini, et consilio
procerum suorum, Desiderium in sedem regni instituunt.
AN. DCCLVII. CXXIII. Dum haec agerentur, rex Pippinus legationem
Constantinopolim ad Constantinum imperatorem pro amicitiae causa, et salute
suae patriae mittens, similiter et Constantinus imperator legationem praefato
regi cum multis muneribus mittens, et amicitias et fidem per legatos eorum
vicissim inter se promittunt. Nescio quo faciente, postea amicitia, quam
inter se mutuo promiserant, nullatenus sortita est effectum.
ANN. DCCLVIII-DCCLX. CXXIV. His itaque gestis, et duobus annis
cum terra cessasset a praeliis, praedictus rex Pippinus legationem ad Waifarium
Aquitanicum principem mittens, petens ei per legatos suos, ut res ecclesiarum
de regno ipsius, quae in Aquitania sitae erant, redderet, et sub immunitatis
nomine, sicut ab antea fuerant, conservatas esse deberent, et judices ac
exactores in supradictas res ecclesiarum, quod a longo tempore factum non
fuerat, mittere non deberet, et Gotthos praedicto regi, quos dudum Waifarius
contra legis ordinem occiderat, ei solvere deberet; et homines suos, qui
de regno Francorum ad ipsum Waifarium principem confugium fecerant, reddere
deberet. Haec omnia Waifarius, quae praedictus rex per legatos suos ei
mandaverat, hoc totum facere contempsit. Igitur Pippinus rex invitus coarctatus
undique contraxit exercitum, et partibus Aquitaniae per pagum Trecassinum
usque Autisioderum urbem accessit. Inde ad Ligerem fluvium cum omni exercitu
Francorum, ad Masuam vicum in pago Autisioderensi Ligerem fluvium transmeavit;
per pagum Bitorinum usque Arvernico accessit, regionem illam pervagans,
et maximam partem Aquitaniae igne concremavit. Waifarius princeps Aquitaniae
per legatos suos pacem supplicans, sacramenta vel obsides ibidem donat,
ut omnes justitias, quas praefatus rex Pippinus per legatos suos ei mandaverat,
in placito instituto facere deberet. Rex Pippinus cum omni exercitu suo
illaeso reversus est ad propria.
AN. DCCLXI. CXXV. Evoluto anno, id est, anno decimo regni ipsius,
omnes optimates Francorum ad Dura in pago Riguerinse ad Campo Madio, pro
salute patriae et utilitate Francorum tractanda, placito instituto ad se
venire praecepit. Dum haec agerentur, Waifarius inito iniquo consilio,
contra Pippinum regem Francorum insidias parat, exercitum suum cum Uniberto
comite Bitorino et Blandino comite Arvernico, qui dudum ante annum superiorem
ad praedictum regem Pippinum cum Bertellanno episcopo Bitoricae civitatis
missus fuerat, et animum regis ad iracundiam nimium provocasset, cum reliquis
comitibus clam hostiliter usque Cavillonum , omnem exercitum suum transmisit,
et totam regionem illam, id est Augustidunensium usque ad Cavillonum igne
cremavit, et suburbana Cavilloni urbis, quidquid ibidem reperierunt, omnia
vastaverunt. Melciacum villam publicam incendio cremaverunt, cum multis
spoliis et praeda nullo resistente remeaverunt ad propria. Cum hoc Pippino
regi nuntiatum fuisset, quod Waifarius maximam partem regni sui vastasset,
et sacramenta quae ei dederat fefellisset, nimium in ira commotus jubet
omnes Francos ut hostiliter, placito instituto, ad Ligerem venissent. Commotoque
exercitu cum omni multitudine, iterum usque ad Trecas accessit, inde per
Autisioderum ad Nevernum urbem veniens, Ligeris fluvio transmeato, ad castrum,
cujus nomen est Burbone , in pagum Bitorinum pervenit. Cumque in gyro castra
posuisset, subito a Francis captus atque succensus est, et homines Waifarii,
quos ibidem invenit, secum duxit, maximam partem Aquitaniae vastans, usque
urbem Arvernam cum omni exercitu veniens, Claremontem castrum captum atque
succensum bellando cepit, et multitudinem hominum, tam virorum quam feminarum
vel infantum plurimos in ipso incendio cremaverunt. Blandinum comitem ipsius
urbis Arvernicae captum atque ligatum ad praesentiam regis adduxerunt,
et multi Wascones in eo praelio capti atque interfecti sunt. Igitur rex
Pippinus, urbe capta, ac regione illa tota vastata, cum praeda et spolia
multa, Deo auxiliante, cum illaeso exercitu iterum remeavit ad propria.
Factum est autem ut postquam Pippinus rex urbem Arvernam cepit, regionem
illam totam vastavit.
AN. DCCLXII. CXXVI. Sequenti anno, id est anno undecimo regni
ipsius, cum universa multitudine gentis Francorum Bitoricas venit, castra
metatus est undique, et omnia quae in gyro fuerunt vastavit. Circumsepsit
urbem munitione fortissimam, ita ut nullus egredi ausus fuisset, aut ingredi
potuisset. Cum machinis et omni genere armorum circumdedit eam vallo, multis
vulneratis, plurimisque interfectis, fractisque muris cepit urbem, et restituit
eam ditioni suae jure praelii, et homines illos, quos Waifarius ad defendendum
ipsam civitatem dimiserat, clementia suae pietatis absolvit, dimissique
reversi sunt ad propria. Unibertum [Al., Umbertum] comitem et reliquos
Wascones, quos ibidem invenit, sacramentis datis secum adduxit, uxores
eorum ac liberos in Franciam ambulare praecepit, muros ipsius Bitoricae
civitatis restaurare jubet, comites suos in ipsam civitatem ad custodiendum
misit. Inde cum omni exercitu Francorum, usque ad castrum quod vocatur
Toarcius veniens: cumque in gyro castra posuisset, ipse castrus mira celeritate
captum atque succensum est. Wascones quos ibidem invenit, una cum ipso
comite duxit in Franciam. Pippinus rex, Christo duce, cum omni exercitu
Francorum, cum multa praeda et spoliis, iterum reversus est ad sedem propriam.
AN. DCCLXIII, DCCLXIV. CXXVII. Facta est autem longa altercatio
inter Pippinum regem Francorum et Waifarium Aquitaniae principem. Pippinus
rex Deo auxiliante magis ac magis crescens, et semper in se ipso robustior
factus est; pars autem Waifarii et ejus tyrannitas decrescens quotidie.
Waifarius princeps semper contra praedictum regem Pippinum insidias parare
dissimulat. Nam Mancionem comitem consobrinum suum partibus Narbonae cum
reliquis comitibus transmisit, ut custodias, quas praedictus rex Narbonam,
propter gentem Sarracenorum ad custodiendum miserat, ne aut intrarent,
aut si quando iterum in patriam reverterentur, capere aut interficere eos
potuissent. Factum est autem ut Australdus comes, et Galemanius itemque
comes, cum paribus eorum ad propria reverterentur, hic Mancio una cum multitudine
gentis Wasconorum super eos irruit, fortiter inter se dimicantes, praedictus
Galemanius et Australdus ibidem Mancionem et universos pares suos, Deo
adjuvante, interficiunt. Haec cernentes Wascones terga verterunt, omnes
equites [Id est, equos], quos ibidem adduxerant, amiserunt; montes vallesque
pervagantes, pauci tamen vix fugaciter evaserunt. Ipsi vero cum multa praeda,
vel equitibus et spoliis, cum gaudio reversi sunt ad propria.
CXXVIII. Dum his et aliis modis Franci et Wascones semper inter se altercarent,
Chilpingus comes Arvernorum, collecto undique exercitu, in pago Lugdunensi
in regno Burgundiae ad praedandum [Al. praeliandum] ambulare nitebatur.
Contra quem Adalardus comes Cavalonensis, et Australdus idemque comes,
cum paribus eorum contra eum venientes, et super fluvium Ligeris fortiter
inter se dimicantes, statim Chilpingus comes in eo praelio a supra scriptis
comitibus occisus est, et multi qui cum eo venerant, ibidem interfecti
sunt. Haec videntes Wascones terga vertunt; vix pauci silvis et paludibus
ingressi evaserunt. Amanugus comes Pectavensis dum Turonicam infestatam
praedaret, et ab hominibus Wlfardi abbatis monasterii beati Martini interfectus
est, et plures qui cum eo ibidem venerant, cum ipso pariter ceciderunt.
Reliqui qui remanserant terga vertentes, pauci vix evaserunt. Dum haec
agerentur, Remistanus avunculus Waifarii ad praedictum regem veniens, sacramenta
multa et fidem praedicto regi Pippino promisit, ut semper fidelis tam praedicto
regi, quam et filiis suis omni tempore esse deberet. Rex vero Pippinus
in suam ditionem eum recepit, et multa munera auri et argenti, et pretiosa
vestimenta, equites [Id est, equos] et arma largiendo, eum ditavit.
CXXIX. Rex Pippinus castrum, cui nomen est Argentonus in pago Bitorino,
a fundamento miro opere in pristinum statum reparare jussit, comites suos
ibidem ad custodiendum mittens, ipsum castrum Remistano ad Waifario resistendum,
cum medietate pagi Bitorini usque ad Carum , concessit. Videns praedictus
Waifarius, princeps Aquitanicus, quod castrum Claremontis rex bellando
ceperat, et Bitoricas caput Aquitaniae, munitissimam urbem, cum machinis
cepisset, et impetum ejus ferre non potuisset, omnes civitates quae in
Aquitania provincia ditionis suae erant, id est Pectavis , Lemodicas, Santonis,
Petrecors, Equolisma, et reliquas quamplures civitates et castella, omnes
muros eorum in terram prostravit, quos postea praecelsus rex Pippinus reparare
jubet, et homines suos ad ipsas civitates custodiendum dimisit. Iterum
eo anno cum omni exercitu suo praedictus rex Pippinus ad sedem propriam
reversus est.
AN. DCCLXV. CXXX. Iterum sequenti anno, commoto omni exercitu
Francorum, per Trecas, inde Autisioderum, usque ad Nievernum urbem cum
omni exercitu veniens, ibique cum Francis et proceribus suis placitum suum
Campo Madio tenens. Postea Ligere transacto, Aquitaniam pergens, usque
ad Lemodicas accessit, totam regionem illam vastans, villas publicas, quae
ditionis Waifarii erant, totas igne concremare praecepit. Tota regione
illa pene vastata, monasteriis multis depopulatis, usque Hisandonem veniens,
unde maximam partem Aquitaniae, ubi plurimum vinearum erat, cepit ac vastavit.
Unde pene omnis Aquitania, tam ecclesiae quam monasteria, divites et pauperes
vina habere consueverant, omnia vastavit et cepit. Dum haec agerentur,
Waifarius cum exercitu magno et plurimorum Wasconorum, qui ultra Garonnam
commorantur, qui antiquitus vocati sunt Vaceti , super praedictum regem
venit. Sed statim solito more omnes Wascones terga verterunt, plurimi ibidem
a Francis interfecti sunt. Haec cernens rex, persequi eum jubet, et usque
ad noctem eum persequens, vix Waifarius cum paucis qui remanserant, fugiendo
evasit. In eo praelio Blandinus comes Arvernorum, quem praedictus rex prius
ceperat, et qui postea ad Waifarium confugium fecerat, in eo praelio interfectus
est. Rex Pippinus, opitulante Deo, victor exstitit. Patrata iterum victoria
cum magno triumpho, iterum ad Denegontium cum magno exercitu Francorum
ad Ligerem veniens, inde per pagum Augustudinensem ad propriam sedem remeavit
invictus . Waifarius legationem ad praedictum regem mittens, petens ei
quod Bitoricas et reliquas civitates Aquitaniae provinciae, quas de manu
ejus praedictus rex abstulerat, ei redderet, et postea ipsas Waifarius
ditionis suae faceret; tributa vel munera, quae antecessores sui reges
Francorum de Aquitania provincia exigere consueverant, annis singulis partibus
praedicto regi Pippino solvere deberet. Sed hoc rex per consilium Francorum
et procerum suorum facere contempsit.
AN. DCCLXVI. CXXXI. Evoluto igitur anno, commoto omni exercitu
Francorum, vel plurimum nationum, quae in regno suo commorabantur, usque
ad Aurelianis veniens, ibi placitum suum Campo Madio pro utilitate Francorum
instituit, tenens, multis muneribus a Francis et proceribus suis ditatus
est. Iterum Ligere transacto, totam Aquitaniam pergens, usque ad Aginnum
veniens, totam regionem illam devastavit. Videntes tam Wascones quam majores
natu Aquitaniae, necessitate compulsi plurimi ad eum venerunt, sacramenta
ad eum ibidem donant, et se ditionis suae faciunt. Ita omni Aquitania [Al.
Equitaniae] provincia nimium vastata, cum multa praeda ac spoliis, per
pagum Petregoricum et Equolismam, jam pene omni Aquitania acquisita, cum
omni exercitu Francorum iterum eo anno reversus est in Franciam cum suis
omnibus.
AN. DCCLXVII. CXXXII. Iterum denuo sequenti anno, commoto omni
exercitu Francorum per pagum Trecasinum, inde ad urbem Autisioderum veniens
ad castrum quod vocatur Gordinis , cum regina sua Bertradane, jam fiducialiter
Ligere transacto, ad Betoricas accessit, palatium sibi aedificare jubet.
Iterum Campo Madio, sicut mos erat, ibidem tenere jubet, initoque consilio
cum proceribus suis, praefatam reginam Bertradanem , cum reliquis Francis
ac comitibus fidelibus suis, in praedicta Betorica dimisit. Ipse praedictus
rex cum reliquis Francis et optimatibus suis ad persequendum Waifarium
ire perrexit. Cumque praedictus rex ipsum Waifarium persequens non reperiret,
jam tempus hiemis erat, cum omni exercitu ad Betoricas, ubi praefatam reginam
Bertradanem dimiserat, reversus est.
CXXXIII. Dum haec agerentur, Remistanus filius Eudone quondam fidem
suam, quam praedicto regi Pippino promiserat, fefellit; et ad Waifarium
iterum veniens, ditionis suae se faciens. Quod Waifarius cum magno gaudio
eum recepit, et adjutorem sibi contra Francos et praedictum regem eum instituit.
Superscriptus Remistanus contra praedictum regem et Francos, seu custodias
quas ipse rex in ipsius civitatibus dimiserat, nimium infestus accessit,
et Betorinum, seu Limoticinum, quod ipse rex acquisierat, praedando nimium
vastavit, ita ut nullus colonus terrae ad laborandum, tam agros quam vineas
colere non audebat. Praedictus rex Pippinus in Betoricas per hiemem totam
cum regina sua Bertradane in palatio resedit. Totum exercitum suum per
Burgundiam ad hiemandum mittens, Natale Domini nostri Jesu Christi et sanctam
Epiphaniam apud Betoricas urbem per consilium episcoporum vel sacerdotum
venerabiliter celebravit.
AN. DCCLXVIII. CXXXIV. Evoluto igitur eo anno cum in Betoricas
resideret, mediante Februario, omnem exercitum suum, quem in Burgundiam
ad hiemandum miserat, ad se venire praecepit; initoque consilio contra
Remistanum insidias parat, Hermenaldum, Beringarium, Childeradum et Unibertum
comitem Betorinum cum reliquis comitibus et Leudibus suis ad ipsum Remistanum
capiendum clam mittens, praedictus rex Pippinus cum omni exercitu Francorum
iterum ad persequendum Waifarium ire destinavit. Bertrada regina Aurelianis
veniens, et inde navali evectione per Ligerem fluvium usque ad Sellus castrum
super fluvium ipsius Ligeris pervenit [Al. perveniens] . His itaque gestis,
nuntiatum est regi quod missi sui, quos dudum ad Amormuni regem Sarracenorum
miserat, post tres annos ad Massiliam reversi fuissent, legationem praedicti
Amormuni regis Sarracenorum ad praedictum regem cum multis muneribus secum
adduxerant. Quod cum compertum regi fuisset, missos suos ad eam direxit,
qui ipsam legationem [Ed., qui eos] venerabiliter reciperent, et usque
ad Mettis civitatem ad hiemandum ducerent. Igitur suprascripti comites,
qui ad Remistanum capiendum missi fuerant, per divinum judicium et fidem
regis eum capiunt, et ligatum ad praesentiam regis cum uxore sua adduxerunt.
Quem statim rex Uniberto et Ghiselario comitibus Betoricae civitatis ipsum
Remistanum in patibulo suspendi jussit. Praedictus rex Pippinus usque ad
Garonnam accessit; ibi Wascones, qui ultra Garonnam commorantur, ad ejus
praesentiam venerunt, et sacramenta et obsides praedicto regi donant, ut
semper fideles partibus regis, ac filiis suis Carolo et Carlomanno omni
tempore esse debeant. Et aliae multae quamplures gentes ex parte Waifarii
ad eum venientes, et se ditioni suae subdiderunt. Rex vero Pippinus benigniter
eos in suam ditionem recepit. Waifarius cum paucis per silvam, quae vocatur
Edobola , in pago Petrocorreco latitans, huc illucque vagatur incertus.
Praefatus rex Pippinus ad Waifarium capiendum insidias iterum parat. Inde
ad reginam suam ad Sellus veniens, legationem Sarracenorum, quam Mettis
ad hiemandum miserat, ad Sellus castrum ad se venire praecepit, et ipsi
Sarraceni munera quae Amormuni transmiserat, ibidem praesentant. Iterum
rex ipsis Sarracenis qui ad ipsum missi fuerant munera dedit, et usque
ad Massiliam cum multo honore adduci praecepit. Sarraceni vero navali evectione
per mare redeunt ad propria.
CXXXV. Praecelsus rex Pippinus iterum de Sellus castro cum paucis ad
persequendum Waifarium eo anno iterum perrexit, et usque ad Santonis mira
celeritate primus cum paucis venit. Cum hoc Waifarius audisset, solito
more terga vertit. Rex Pippinus in quatuor partes comites suos scaritos
et leudes suos ad perquirendum Waifarium transmisit. Dum haec agerentur,
ut asserunt, consilio regis factum, Waifarius princeps Aquitaniae a suis
interfectus est. Praefatus rex Pippinus, jam tota Aquitania acquisita,
omnes ad eum venientes ditionis suae, sicut antiquitus fuerant, se faciunt.
Cum magno triumpho et victoria Santonis, ubi Bertrada regina residebat,
venit.
CXXXVI. Dum Santonis praefatus rex venisset, et causas pro salute patriae
et utilitate Francorum tractaret, a quadam febre vexatus aegrotare coepit,
comites suos ac judices ibidem constituit. Inde per Pectavis usque ad Toronis
urbem ad monasterium beati Martini confessoris accessit, ibique multam
eleemosynam tam ecclesiis quam monasteriis vel pauperibus largitus est,
et auxilium beati Martini petens, ut pro ejus facinoribus Domini misericordiam
deprecari dignaretur. Inde promovens se cum praedicta regina Bertradane,
et filiis suis Carolo et Carlomanno, usque ad Parisius, ad monasterium
beati Dionysii martyris veniens, ibique commoratus est aliquandiu; cernensque
quod vitae periculum evadere non potuisset, omnes proceres suos, duces
et comites Francorum, tam episcopos quam sacerdotes, ad se venire praecepit,
ibique una cum consensu Francorum et procerum suorum, seu et episcoporum,
regnum Francorum, quod ipse tenuerat, aequali sorte inter praedictos filios
suos Carolum et Carlomannum, dum adhuc ipse viveret, inter eos divisit.
Id est Austrasiorum regnum Carolo seniori filio regem instituit; Carlomanno
vero juniori filio regnum Burgundia, Provincia, Gotthia, Alesacis , et
Alamannia tradidit. Aquitaniam, quam ipse rex acquisierat, inter eos divisit.
His gestis rex Pippinus post paucos dies, ut dolor est ad dicendum, ultimum
diem et vitam simul caruit. Sepelieruntque eum praedicti reges Carolus
et Carlomannus filii ipsius regis in monasterio sancti Dionysii martyris,
ut ipse voluit, cum magno honore, regnavitque annis viginti quinque .
CXXXVII. His transactis, praedicti reges Carolus et Carlomannus, unusquisque
cum leudibus suis ad propriam sedem regni eorum venientes, instituto placito,
initoque consilio cum proceribus eorum, mense Septembri, die Dominico,
XIV Kalendas Octobris , Carolus ad Noviomem urbem, et Carlomannus ad Saxonis
civitatem, pariter uno die a proceribus eorum et consecratione sacerdotum
sublimati sunt in regno.
Explicit Fredegarii Chronicum cum suis continuatoribus.
|